Kerner, Johann Simon
Hortus semper virens: exhibens icones plantarum selectiorum — Stuttgart, 1799

Page: 5
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-1-77-04-1799/0005
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
Tabula 38.
ERICA MASSONI,

OCTANDRIA MONOGYNIA.

CH AR: GEN: Cal. 4-phylIus. Cor. 4. fida. Filamenta receptaculo inscrla. Antherae
apice bifidae, pcrtusae. Caps. 4 locularis, 4 valvis, polysperma.
ERICA Massoni: Antlieris muticis inclusis, Corollis cylindricis grossis, iloribus capitatis,
foliis octofariis imbricatis pubescentibus. Linn. Suppl. 221. Alt. Hort. Kern. II. p. 23.
Thunb. prodr. Cap. p. 71.
Habitat in Promontorii bonae spei monlibus Hottcnlols Holland diclis, florcleque
ibidem initio aestatis nctnpe: Januar io, Februar io et Mart io. ln hortis
vero nostris per tot am fere acstatem florens observatur.
Caulis fruticosus erectus bipedalis determinate ramosus, ramulis subverticillatis fuscis pilo-
siusculis.
Folia quaterna senave linearia petiolata obtuse superne convcxiuscula subtus sulcis binis Ion-
gitudinalibus exarata, margine obsolete denticulata et longissime cillata, juniora et
emarcida adpressa dense imbricata adulta patentia.
Flores speciosi sub-apice in verticillo decem ad duodecim - doro positi, satis magni.
Pedunculi brevissimi ciliati recti, bracteis binis suffulti.
Calycis foliola quatuor viridia ciliata, ovato-lanceolata margine revoluta.
Corolla tubuloso-clavata, medio parum angustata, apice coarctata, Limbo quadrifido patente,
laciniis oblongis obtusiusculis. Dimidia tnbi pars ad basin est coccinea, reliqua vero
laete luteo-virescens.
Filamenta albida corolla breviora filiformia.
Antherae fnscae bipartitae muticae conniventcs.
Germen viride pyriforme, octo-sulcatum basi ut in Omnibus Ericis, nectario glanduloso
cinctum.
Stylus longitudine Corollae cylindraceus viridis, basi purpurascens.
Stigma purpureum quadrifidum.
Observ. Regeneratur duntaxat taleis, quae difficillium radices agunt; semina enim \dx ad
maturitatem perveniunt. Omnes Ericae species postulant terram levem, et liumidi-
tatis impatientes sunt. Haec asservatur liyeme inlrigidario loco sicco; aestate vero
6ub dio, loco calido umbroso laete viget.

Ramus magnitudine natural i.

a. Folia naturali magnitudine. b. Folium. c. Calix.
d. Genitalia e. Anthera. f. Stigma. g. Germen.
Omnes Iructilicationes partes sunt auctae.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list