Kerner, Johann Simon
Hortus semper virens: exhibens icones plantarum selectiorum — Stuttgart, 1799

Page: 11
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-1-77-04-1799/0011
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
Tabula 41.
LIMODORUM ALTUM.

GYNANDRIA DIANDR1A.

CH AR: GEN: Ncctarium monophyllum, concavum, pedicellatum, intra petalum infimum.
LIMODORUM altum: floribus pedunculalis sparsis Syst. veg. ed. xiv. p. 816.
Habitat in Jamaicas arenosis aridis montosis. Floret in hortis nostris ac-
state, sed semina non perßcit. Colitur in tempidario et bulbis rege-
neratur.
Radi.r bulbosa carnosa solida cortice coriacco tecta et membrana obovulata, basi radiculas
simplices tomentosas emittens.
Folia radicalia longa sesqui- vel bipedalia lineari-lanceolata, unicam lata basi et apice atte-
nuata, utrinque glabra nervis numerosis longitudinaliter plicata erecto-patentia.
Scapus erectus ramosus bipedalis et ultra, teres purpurascens. Rami alterni patentes basi
bractea lanceolata suffulti.
Flores speciosi in apice et ramis Scapi alterni racemosi, purpurei.
Pedunculi brevissirai colorati vix a germine distincti.
Bractea lanceolata basi vaginata concava viridis, ut in Scapi ramis ad pedunculi basin so-
litaria.
Calyx nullus.
Corolla orcliidea pentapetala. Petala tria exteriora oblonga sessilia acute supremum ercctum,
lateralia patentia. Petala bina interiora oblonga obtusa conniventia sub petalo su-
periore externo.
Ncctarium petaloideum bipartitum, Labium inferius ercctum tripartitum, laciniis lateralibus
acutis erectis, media biloba obtusa crenulato-plicata patenti-reflexa. In medio labii
inferioris sunt laminae flavae longitudinales elevatae. Labium supremum carnosum
cum stylo connatum cymbiforme incurvatum apice dilatato - cordatum acutum.
Filamenta bina brevissima in foveis labii nectarii supremi.
Antherae obovatae binae in quolibet filamenlo.
Germen inferum clavatum Striatum in pedunculum attenuatam.
Stylus cum Labio nectarii supremo arcte coimatus.
Stigma tubulato excavatum sub apice nectarii Labii supremi.
Capsula oblongo - clavata trivalvis polysperma, valvulis latere deliisccntibus, basi apiceque
vero coliaerentibus.
Semina albida scobiculata.

Planta magnitudine naturali.
a. Integra planta cum bulbo. b. Flos cum petalis binis intcrioribus et labio
nectarii inferiore. c. Labium nectarii inferius germini insidens.
d. Labium nectarii supremum cum germine. e. Idem antice spectatum cum
stigmate et Antheris. f. Antherae in foveis nectarii.
g. Antherae separatae. li. Antherae separatae lentis ope auctae.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list