Kerner, Johann Simon
Hortus semper virens: exhibens icones plantarum selectiorum — Stuttgart, 1825

Page: 7
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-1-77-60-1825/0007
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
ANGULOA LURIDA.

GYNANDRIA MONOGYNIA.

CHAR: ESSENT: Calyx resupinatus; foliola quinque subaequalia; label-
lum concavum, apice trilobum. Gynaslemum superne subulatum. An-
thera terminalis, operculata. Pollinis massae duae, cereaceae, pedicellatae.
ANGULOA lurida: quinquenerviis, scapis multifloris, pelalis conniventibus.
Verhandlungen des Vereins zur Beförderung des Gartenbaues, ite Lie-
ferung, p. 289. tob. 6.
Habitat in Brasilia. %.
Radix e radiculis multis filiformibus et in caule enascentibus, caulis 2-3-
pedalis longus, foliis involutus.
Folia bifaria, lanceolata, nervis eminentibus quinque aliisque subtilioribus
sub-plicala, 1-2-ped. longa, 3-poll. ad 6-poll. lata, basi in vaginam at-
tenuata, inferiora minora. Scapus ad basin caulis, 3-4--ped- allus, nutans.
Bractea linearis, pedicello brevior. Pedicelli denuo flexi cum germine
hcxagono, unum pollicem longi.
Corolla resupinaia. Petala 5 connivcnlia, lanceolata, tria latiora, duo an-
gustiora, obtusiuscula, poll. et 2 lineas longa, 5-6 lineas lata, basi
punctis fuscis. Labium magnum crassum, basi gibbum, non calcaratum
trilobum, viride intus flavescens, slriis et punctis fuscis; lobus medius
parum prominens, rotundatus, integerrimus, lobi laterales magni erecti ro-
lundati repandi. Columna (Gynoslemium Rica'.) cava, acuta, ad basin
processibus duobus filiformibus curvatis fuscis. Anthera inversa seu oper-
cularis loculis latere involutis; pollinaria (massae pollinis) duo ceracea
flssa, membranae adnata, laminam rostelli cingens, caudiculam sistens ad
Gynizum penetrans, et ibi incrassata retinaculum referens. Rostelli loco
lamina ovala, carnosa, fovca stigmatica (Gynizus Rica.), intra cavam co-
lumnae posila.
Habitus Anguloae superbae, Humboldli (y. Humb. et Kuara Nov. Gen. et
Spec. Tom. I. p. 275. t. 93.), ita ut speciem affinem credas, cum descrip-
lio secundum spccimen siccum facta sit.

Ramus florens nalurali magnitudine.
1. Flos parle inferiore visus. 2. Flos petalis reflexis, ut conspiciatur la-
bium. 3. Columna. 4- Columna a latere. 5. Columna longiludina-
liter secta. 6. Membrana relinaculi cum pollinariis. 7. Eadem ab
altero latere visa. 8. Anthera a tergo yisa. 9. Anthera yisa a latere
opposito.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list