0.5
1 cm

Planta quas Graecia habet, jamdudum ab antiquissimis, tum a
scriptoribus maxime idoneis, Homero scilicet, Theophrasto, Diosco-
ride &c, commemoratae, nomen per omnes terras haud mediocre obti-
nuerunt. Utcunque vero celebres fuerint, et apud doctissimos viros ex
mentione tam illustri facta, gratia plurimum valuerint, at nequaquam a
systematico quodam botanico rite illustratae sunt. Barbaries scilicet
quae per totam illam regionem mores hominum saevitia infecit, investi-
gationem rerum sponte illic provenientium, opus peregrinatoribus vere
periculosum reddidit, et difficile admodum. Sunt profecto apud hodier-
nos peregrinatores perpauci qui quaedam ad Botanicen Graecam spec-
tantia, hic illic quasi disjecta, raptim collegere ; et plurimi scriptores,
studio et labore libros et collectanea domi evolventes, quae prius parum
innotuerint extundere et illustrare conati sunt.
9
Nemo autem unquam animum ad haec elaboranda adjunxit tali
studio, quali Johannes Sibthorp M. D. in Academia Oxoniensi Bota-
nices Professor Regius. Vir fuit ingeniosus admodum, doctissimus,
patientissimus laboris, pectore animoso. Cum jam arderet mens impa-
tiens quietis desidiosae, Academia Oxoniensis munus viatorium, ex
Celeberrimi Radcliffii instituto, quod diu exoptaverat, quo iter in re-
giones posset alienas tendere, contulit. Quam fideliter rem gessit,
quam optime de Academia, atque instituto Radcliffiano meruit, hae
chartae satis indicabunt.
A-,
