Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 10
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0010
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
IV

PRAEFATIO.

Voti igitur jam compos, cursum illico in Graeciam flexit Professor
noster. Iter sane inchoabat anno 1785, hoc consilium in animo prae-
cipue habens, quo pacto Historiam Naturalem Graeciae, Agriculturam
et Medicinam rite illustraret. Nullius addictus jurare in verba, omnia
quae prisci viri olim de re rustica dixissent, cum suis practicis obser-
vationibus conferre statuit. Pictorem egregii nominis Ferdinandum
Bauer, cujus virtutem icones nostrae exhibent, secum duxit. Atque
ita ad omne officii munus instructus, cum jam multo labore per Ger-
maniam, Italiam, Siciliamque peragravisset, tandem ad insulas conti-
nentemque Graeciae pervenit. Hic biennium commoratus, domum
anno 1787 revertit, thesauro plantarum siccatarum iconumque prae-
diviti onustus. Nec mora, ad propositum primarium exequendum,
nempe illustrationem evulgationemque Florae Graecae, toto pectore
sedulus incubuit. Primus labor fuit quae in itinere collegerat studiosis-
sime investigare, deinde cum libris collectaneisque Sherardianis Oxoniae
conservatis, Banksianis Londini, et Museo Linnaeano, quod aliquot
abhinc annis mihi jure emptum cesserat, omnia comparare. Cum vero
totus in hoc esset, inceptum opus ad umbilicum ducere nequivit;
quippe plurima, ad labores adimplendos necessaria, aut omnino praeter-
missa, aut nimis negligenter observata fuisse, sensit. Hinc visum est
vestigia rursus in Graeciam ferre, si qua quae deficerent liceat supplere.
Hoc itinere feliciter peracto, domum secundo rediit anno 1795. At
interim ardor animi vires corporis absumpserat. Patriae redditum eheu!
mors excepit.
Ad postremam vero diem usque solicitus, ne frustra tantum operae
insumpserit, posthumam investigationum botanicarum publicationem in
animo conceperat, eandemque ad ordinem quendam redegerat. Impri-
mis mille plantas sub titulo Florae Graecae, in decem volumina folio
digestas, omnes descriptas et rite depictas, singulo nempe volumine
centum plantas continente, edi voluit. Quin et eodem tempore Pro-
dromum Florae Graecae octavo, omnino sine iconibus, evulgandum
jussit. Porro testamenti sui curatores, amicos omni laude dignos, Do-
minum Johannem Flawkins, prioris itineris postremique maxima ex
parte socium, et Dominum Tbomam Platt postulavit, ut diligenter
exquirerent qui opera haec juris publici faceret, qui etiam characteres
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list