Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 17
Zitierlink: i
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0017
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
Facsimile
%* * VVV VV%*YVX VV*VVVV»\V*X*VV>AXV»!>X VVYVVVV** \0&0&0&000&S&&&

MOJVJ.JVBRIA BIGYJVIA.

CORISPERMUM.

Linn. G. Pl. 6. Juss. 86. Gcertn. t. 75.

Calyx nullus. Corolla bifida. Semen unicum, superum, nudum,

ellipticum, marginatum.

TABULA 1.

CORISPERMUM HYSSOPIFOLIUM.

Corispermum spicis terminalibus axillaribusque, foliis linearibus enervibus.

C. hy ssopifolium. Linn. Sp. Pl. 6. Pali. Ross. v. 1 .pars 2. 112. t. 98. Juss. Mem. de
TAcad. des Sc. de Paris, ann. 1712. 187- t. 10.

C. foliis alternis. Gmel. Sib. v. 3. 10.

In arenosis maritimis Thraciae ad Pontum Euxinum, prope Fanar et Cyaneas insulas. O.

Radix ramosa, flexuosa, albida, laevis. Caulis diffusus, flexuosus, ramosissimus, tere-
tiusculus, striatus, glaber; ramis alternis, elongatis, subdivisis, foliosis, plerumque
glabris. Folia alterna, sessilia, linearia, planiuscula, integerrima, acuta, vix mu-
cronata, enervia, glabra. Spicee axillares et terminales, simplices, elongatae, mul-
tiflorae. Bractece subimbricatae, foliaceae, ovatae, margine scarioso, albo. Flores
solitarii, exigui, sessiles in axillis bractearum. Calyx nullus. Corolla parva, mem-
branacea, concava, obtusa, bifida, alba. Stamen saepius inveni unicum; interdiim
duo adsunt; tria, ut Sibthorp in icone depingi curavit; quandoque, ex auctoritate
Linnaei atque Pallasii, quatuor vel quinque. Filamentum capillare, album, corollh
parhm longius. Anthera didyma, flava. Germen superum, obovatum, compressum.
Styli divaricati. Stigmata simplicia. Semen nudum, maximum, ellipticum, com-
pressum, hinc convexiusculum, margine scarioso undique cinctum.

Haereo annon hujusce plantae varietas sit Corispermum squarrosum Linnaei, cujus arche-
typus ad Pallasii figuram tab. 98 BD, etiam ad Buxbaumii iconem Cent. 3. t. 55.
omnino accedit. C. squarrosum Pallasii tab. 99, Buxb. t. 56, prorshs distincta spe-
cies videtur, Linnaeo aeque ac Gmelino ignota, ut optime suspicatus est Florae Ros-
sicae auctor celeberrimus.

a. Bracteam sistit, magnitudine naturali. B. Idem insignitdr auctus.

b. Flos triandrus seorslm. c, C. Semen magnitudine naturali et quadrupld auct&.

VOL. I.

B
loading ...

DWork-Logo
      
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |   Impressum   |   Datenschutzerklärung   |   OAI   |   RSS