Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 31
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0031
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIANDRIA MONOGYNIA.

5

VERONICA.
Linn. G. Pl. l£. Juss. 99. Gcertn. t. 54-
Corolla quadrifida, rotata, lacinia infima angustiore. Capsula supera,
bilocularis, polysperma.

TABULA 5.
VERONICA GENTIANOIDES.
Veronica corymbo terminali hirsuto, foliis radicalibns lanceolatis subcrenatis nuclis.
Y. gentianoides. Trans, of Linn. Soc. v. 1. 194. Vahl. Symb. v. 1. 1. Willden. Sp. Pl.
v. 1. 61.
V. orientalis erecta, gentianellae foliis. Tourn. Cor. 7-
V. erecta, blattariae facie. Buxb. Cent. 1.23. t. 35.
In summ& parte, nive soluti, montis Olympi Bithyni. 7/.
Radix perennis, tuberosa, fibris longissime descendentibus, subsimplicibus. Caulis ad-
scendens, spitbamaeus, subindi pedalis, simplex, parum foliosus, teres, basi glaber,
superne pubescens. Folia radicalia plurima, elliptico-lanceolata, acutiuscula, cori-
acea, margine plfis minus crenata, aliquantulum cartilaginea, utrinque glabra, ave-
nia, rarifis subpubescentia, basi angustata, fere petiolata; caulina minora, obtusiora,
et angustiora, opposita, quandoque connato-perfoliata, hirsuta. Corymbus terminalis,
erectus, solitarius, simplex, multiflorus, undique hirsutus, demum spicatus. Bractece
lineari-oblongae, obtusiusculae, pedicellis breviores. Calyx quadripartitus, inaequalis,
obtusus. Corolla magna, formosa, dilute violacea, venis saturatioribus picta; lacinia
infima reliquis triplo aut quadruplo minori; tubo virente. Stamina declinata, co-
rolla breviora, glabra. Antherce magnae, cordatae, demum oblongae. Stylus sursum
incrassatus, glaber. Stigma obtusum. Capsula obcordata, subventricosa, hirsuta,
utrinque sulcata, bilocularis, bivalvis, valvulis demfim longitudinaliter diffissis.
Semina plurima, elliptica, complanata.
a. Corolla antrorstim visa, cum staminibus in situ naturali. c. Calyx cum pedunculo et stylo.
h. Eadem horizontalitbr, tubo expanso. d. Capsula.

TABULA 6.
VERONICA THYMIFOLIA.
Veronica corymbo terminali, foliis revolutis incanis, caulibus fruticulosis diffusis, cap-
sularum lobis divaricatis.
In cacumine montium Cretae, olim Leuci nunc Sphaciotici dictorum. Floret inter saxa
nive nuper operta. %.

VOL. I.

C
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list