Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 39
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0039
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIANDRIA MONOGYNIA. 7
Radix fibrosa, annua. Caules plures, procumbentes, spithamaei vel pedales, ramosi,
foliosi, multiflori) obsolete quadranguli, lateribus oppositis praecipue hirsuti, ramis
oppositis, teretiusculis, patentibus, simplicibus, apice subadscendentibus. Folia
infima opposita* reliqua subalterna, brevius petiolata, patentissima, cordato-ovata,
obtusa, late serrata, saturate viridia, venosa, utrinque subpilosa. Pedunculi axillares,
solitarii, uniflori, longitudine foliorum sive parum longiores, filiformes, undique hir-
suti ; fructiferi recurvi. Calyx quadripartitus, laciniis ovatis, elongatis, obtusis,
integerrimis, subtrinervibus, venosis, glabratis, ciliatis, basi villosissimis. Corolla
calyce parum longior, laete caerulea, striata, ore alba; laciniis tribus cordatis, aequa-
libus; infima late elliptici, parumque minori. Stamina porrecta, arcuata, medio
incrassata, corolla breviora. Stylus filiformis, glaber. Stigma capitatum. Capsula
cordato-didyma, ventricosa, venosa, hirsuta, bivalvis. Semina utrinque plurima,
urceolata, cornea, extus corrugata.
Hanc sub nomine Veronicce byzantiaccc in manuscriptis memoravit Sibthorp; at mihi,
sedulo examinanti, videtur esse mera V. agrestis varietas, neque a vulgari, nisi om-
nium partium magnitudine atque florum eleganti^, discrepare. Figura calycis,
capsularum, seminumque, in utr&que omnino eadem est.
a. Pedunculus, calyx et pistillum. b. Corolla et stamina. C. Stamen auctum.

TABULA 9.
VERONICA CYMBALARIA.
Veronica floribus solitariis, foliis cordatis inciso-crenatis, laciniis calycinis rotundatis,
seminibus urceolatis laeviusculis.
V. cvmbalariaefolia. Vahl. Enum. v. 1. 81.
V. cymbalarifolia. Gmel. Tubing. 6.
V. hederifolia /3. Linn. Sp. Pl. 19< Willden. Sp. Pl. v. 1. 74.
V. chia, cymbalariae folio, verna, flore albo umbilico virescente. Tourn. Cor. j. Buxb.
Cent. 1. 25. t. 39- f 2, male.
Circa Byzantium, et in Archipelagi insulis. O.
Radix fibrosa, annua. Caules erecto-patentes, subsimplices, foliosi, tetragoni, line& lon-
gitudinali utrinque pilosi. Folia opposita, petiolata, cordata, obtusa, inciso-crenata,
nervosa, utrinque hirsuta, proprio petiolo breviora. Pedunculi axillares, solitarii,
uniflori, capillares, subhirsuti, foliis longiores. Calyx quadripartitus, laciniis sub-
aequalibus, rotundatis, obtusis, enervibus, hirtis, ciliatis, integerrimis. Corolla alba,
ore luteo vel virescente; laciniis tribus superioribus cordatis, acutis; infimi oblonga,
angustati. Stamina corolla duplo breviora. Stigma capitatum. Capsula didyma,
ventricosa, hirsuta, bivalvis. Semina utrinque bina, magna, umbilicato-concava, mar-
gine praecipue corrugata, extus laeviuscula.
A V. hederifolia luce clarius dignoscenda laciniis calycinis rotundatis obtusis, minime
cordatis, ne dicam seminibus minfis rugosis.
b, B. Calyx cum pistillo.

a, A. Flos.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list