Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 40
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0040
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
8

DIANDRIA M0N0GYNIA.

TABULA 10.
VERONICA TRIPHYLLOS.
Veronica floribus solitariis, foliis digitato-partitis obtusis, pedunculis calyce longioribus,
seminibus complanatis.
V. triphyllos. Linn, Sp. Pl. 19- FI- Brit. Q5.
V. verna, trifido vel quinquefido folio. Tourn. Inst. 145.
In campestribus Thraciae Pontum Bosphorum et Euxinum versus. O-
Radix fibrosa, annua. Herba undique pubescenti-incana, exsiccatione nigrescens. Caulis
ramosissimus, patulus, ramis tortuosis, teretibus, foliosis. Folia primordialia vix
lobata; reliqua alterna, subsessilia, tripartita, lobis obovato-oblongis, obtusis, quan-
doque subcrenatis, lateralibus saepius bipartitis. Pedunculi axillares, solitarii, erecti,
teretes, foliis longiores. Calyx quadripartitus, laciniis obtusis ; duabus inferioribus
majoribus, quandoque dentatis. Corolla saturati caerulea, laciniis rhomboideis,
acutis, subaequalibus. Stamina corollfi breviora. Stylus staminibus brevior. Stigma
capitatum. Capsula orbiculato-cordata, compressa, ciliata. Semina utrinque plu-
rima, obovata, compressa, laevia.
a. Calyx floris, cum pistillo. c. Fructus calyce persistenti suffultus.
b, B. Corolla et stamina. d. Capsula seorsim.

PINGUICULA.
Linn. G. Pl. 13. Juss. 98. Gcertn. t. 112.
Corolla ringens, calcarata. Calyx bilabiatus, quinquefidus.
Capsula supera, unilocularis.

TABULA 11.
PINGUICULA CRYSTALLINA.
Pinguicula corollfi inaequali, nectario obtuso petalo breviore, laciniis calycinis oblongis,
scapo basi glabro.
In rivulis prope vicum Camandriae in insuis Cypro. D. Ferd. Bauer.
Radix fibrosa. Folia plurima, radicalia, elliptico-oblonga, obtusa, integerrima, involuto-
concava, glaucescentia, unicolora, undique glancluloso-crystallina, glabra. Scapi
plures, biunciales, erecti, filiformes, nudi, basi glabri, apice subpubescentes. Flores
terminales, solitarii, nutantes. Calyx subpubescens, laciniis inaequalibus, lineari-
oblongis, obtusis. Corolla bilabiata, inaequalis: labium superius bilobum, lobis
divaricatis, albis, basi purpureo reticulatum; inferius quadrilobum, album margine
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list