Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 47
Zitierlink: i
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0047
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
Facsimile
DIANDRIA MONOGYNIA.

9

dilute violaceo, palato villoso, flavo : calcar limbo brevius, deflexum, apice obtuso,
parilm ventricoso. Stamina arcuata, glabra. Antherce conniventes, cordatae, albae.
Germen globosum, glabrum. Stylus brevis, filiformis, rectus. Stigma simplex.

a. Calyx. D. Stamina et pistillum.

b. Corolla pictoris ope expansa. E. Pistillum seorsim.

C. Labium superius magnitudine auctum.

LYCOPUS.

Linn. G. Pl. 15. Juss. 111.

Corolla quadrifida: lacinia unica emarginata. Stamina distantia.

Semina quatuor, nuda, retusa.

TABULA 12.

LYCOPUS EXALTATUS.

Lycopus foliis pinnatifidis dentatis, calycibus quadrifidis quinquefidisve.

L. exaltatus. Linn. Suppi. 87-

L. foliis in profundas lacinias incisis. Tourn. Inst. 191.

Marrubium aquaticum incanum, profunde incisis foliis. Barrel. Ic. t. 154.

In locis humidis circa Lupadiam, Bithyniae. QjL

Radix repens, perennis. Caulis erectus, 4—6-pedalis, ramosus, undique foliosus, tetra-
gonus, hirsutus, saepe rubicundus. Folia opposita, per paria decussantia, subpe-
tiolata, profunde pinnatifida, utrinque hirsuta; lobis lanceolatis, acutis, integris
dentatisve, superioribus plerumque latioribus, magisque basi confluentibus. Ver-
ticilli axillares, sessiles, densi, multiflori, bracteis parvis, lineari-lanceolatis, acutis,
quandoque suffulti. Calyx campanulatus, hirtus, ad medium usque quinquefidus,
aut saepius (ut in icone prostat) quadrifidus, laciniis mucronato-spinosis, patulis.
Corolla tubulosa, ringens, alba, calyce parum longior ; limbo quadrifido, inaequali,
lobo supremo emarginato ; fauce pilosA Stamina vix exserta. Stylus corolla lon-
gior. Stigma bifidum, acutum. Semina obovata, retusa, angulata, compressa,
resinoso-punctata, aromatica.

Varietas pinnatifida Lycopi europcei ad hanc speciem quam proxime accedit, at me
judice distincta manet caule humiliori, laciniis foliorum nunquam dentatis, caly-
cibusque omnibus quinquefidis.

a. Flos.

B. Calyx.

C. Corolla cum staminibus styloque.

d, D. Calyx fructum ferens maturum.
e, jE, E. Semina.

VOL. I.

D
loading ...

DWork-Logo
      
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |   Impressum   |   Datenschutzerklärung   |   OAI   |   RSS