Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 48
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0048
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
10

DIANDRIA MONOGYNIA.

ZIZIPHORA.
Limi. G. Pl. 16. Juss. 111. Gcertn. t. 66.
Corolla ringens; labio superiore reflexo, integro ; infei iore trifido.
Calyx filiformis. Semina quatuor.

TABULA 13.
ZIZIPHORA CAPITATA.
Ziziphora floribus fasciculatis terminalibus, foliis ovatis.
Z. capitata. Linn. Sp. Pl. 31. Mant. 2. 317- Desfont. Atlant. v. 1. 18.
Thymus humilis latifolius. Buxb. Cent. 3. 28. t. 5\.f. 1.
In monte Crucis insulae Cypri. JD. Ferd. Bauer. Q.
Radix annua, fibrosa, ramosa, flexuosa. Caulis erectus, 3- aut 4-uncialis, brachiato-
ramosus, foliosus, obsolete tetragonus, pubescens, villis arcuato-deflexis. Folia
opposita, patentissima, petiolata, ovato-oblonga, integerrima, venosa, incana, mar-
gine imprimis scabriuscula; venis parallelis, pallidis. Flores fasciculati, terminales,
numerosi, erecti. Bractece foliis similes sed latiores, fere cordatae, magisque ci-
liatae, subsessiles, floribus longiores. Calyx cylindraceus, flexuosus, quinqueden-
tatus, sulcatus, incanus, muricatus, dentibus setaceis, subaequalibus, fauce villis
claush. Corollae tubus calyce paulo longior, filiformis, flexuosus, albidus, pubes-
cens : limbus bilabiatus, roseus, unicolor; labio superiore indiviso, obtuso, re-
curvo ; inferiore tripartito, lobis rotundatis, integris, subaequalibus. Stamina fauci
inserta, limbo breviora, filiformia. Antherce incumbentes, ceerulescentes. Stylus
filiformis, tubo parum longior. Stigma bifidum. Semina quatuor, exigua, ob-
longa, tetragona.
Herba vix aromatica.
a. Bractea.
b. Flos.


C. Calyx.
D. Corolla et stamina.

E. Eadem, tubo fisso.
F. Pistillum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list