Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 53
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0053
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIANDRIA MONOGYNIA.

11

ROSMARINUS.
Linn. G. Pl. 16. Juss. 111.
Corolla insequalis; labio superiore bifido. Filamenta corolla longiora,
curva, simplicia cum dente. Calyx campanulatus, trifidus. Semina
quatuor, nuda.

TABULA 14.
ROSMARINUS OFFICINALIS.
Rosmarinus officinalis. Linn. Sp. Pl. 33.
R. spontaneus, latiore folio. Tourn. Inst. 195.
Rosmarinus. Rivin. Monop. Irr. t. 39-
AiSotvuTie Dioscoriclis.
AevtyoA€oivov hodie.
Biberie Tureorum.
In insulis Graecis rarius ; in Melo legit Sibthorp. In Zacyntho, nec non in Boeotii.
D. Hawlcins. b •
Frutex erectus, quadripedalis, ramosissimus, sempervirens; ramis obsolete quadran-
gulis, pubescentibus, undique foliosis. Lolia opposita, subsessilia, recurvato-patentia,
lineari-oblonga, obtusa, revoluta, integerrima; supra glabra, saturate viridia,
nitida; subtus tomentosa, venosa. Ramuli Jloriferi axillares, oppositi, breves,
foliolosi. Flores axillares terminalesque, brevissime pedicellati, erecti. Calyx
campanulatus, bilabiatus, villosus, villis intricatis, substellatis; labio superiore in-
diviso ; inferiore bilobo. Corolla ringens, pubescens, cyanea, albo purpureoque
variata: tubo calyce longiori, compressiusculo: labio superiore adseendente, ob-
longo, bifido; inferiore trilobo, lacinia intermedii maximi, concavi, emarginati,
repandi. Stamina fauci inserta, labio superiore longiora, arcuata, supra basin
unidentata. Anthercc terminales, oblongas, caeruleae. Stylus filiformis, arcuatus,
longitudine staminum. Stigma simplex, acutum. Semina quatuor, oblonga,
obtusa.
Folia floresque odore aromatico acri camphorato gaudent.
a. Calyx.
b. Corolla cum staminibus et stylo.

C. Stamen seorsim, paulo auctum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list