Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 54
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0054
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
12

DIANDRIA MONOGYNIA.

SALVIA.
Limi. G. Pl. 17. Juss. 111. Gcertn. t. 66.
Corolla inaequalis. Filamenta transverse pedicello affixa.
Semina quatuor, nuda.

TABULA 15.
SALVIA POMIFERA.
Salvia foliis cordato-lanceolatis undulatis crenatis reticulato-venosis incanis, calycibus
Irilobis obtusiusculis.
S. pomifera. Linn. Sp. Pl. 34. Willden. Sp. PL v. 1. 130. Vahl. Enum. v. 1. 225.
S. cretica frutescens pomifera, foliis longioribus incanis et crispis. Tourn. Cor. 10.
It. v. 1. 30. cum icone,
hodie.
In collibus apricis et asperis Cretae. In Graeci& vulgaris. P>. Hawhins. Floret
Julio. I?.

Frutex bi- vel tri-pedalis. Caulis lignosus, erectus, ramosissimus ; ramis oppositis, tetra-
gonis, incanis, foliosis, apice floriferis, erectis. Folia opposita, petiolata, paten-
tia, lanceolato-oblonga, obtusa, undulata, crenata, subrevoluta, reticulato-venosa,
utrinque tomentoso-incana, basi cordata; floralia minora et subsessilia. Petioli
foliis triplo aut quadruplo breviores, triquetro-lineares. Verticilli tres aut quatuor,
ex axillis foliorum superiorum, saepius sexflori. Flores brevissime pedicellati,
magni, formosi. Calyx infundibuliformis, nervosus; basi pubescens, resinoso-
punctatus; margine trilobo, lobis dilatatis, obtusiusculis, membranaceis, coloratis,
reticulato-venosis, integerrimis, obsolete mucronulatis, superiore majori. Corolla
calyce triplo fere longior, ringens, dilute violaceus : labio superiore fornicato,
retuso, integro, extus pubescente: inferiore quadrilobo, repando, antice albido,
purpureo guttato. Stamina longitudine labii superioris, arcuata, antice appendi-
culata. Antherce versatiles, incumbentes. Stylus filiformis, arcuatus. Stigma bifi-
dum, acutum.
Odor foliorum grate aromaticus, pungens, ad Lavandulam accedens. Gallae globosae,
apice folioso-crispae, intus carnosae, succo acido aromatico repletae, in tenellis ra-
mulis, Cyniphis cujusdam ope, nascuntur. Hae saccharo conditae in deliciis Cre-
tensium habentur.

a. Calyx cum pistillo.
b. Corolla integra cum staminibus.

gerens.

c. Tubus corollce, abscisso limbo, stamina in fauce
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list