Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 61
Zitierlink: i
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0061
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
Facsimile

DIANDRIA MONOGYNIA. 13

TABULA 16.

SALVIA CALYCINA.

Salvia foliis ovatis crenatis planis reticulato-venosis incanis, calycibus trilobis dilatatis
retusis mucronulatis.

S. orientalis frutescens, foliis circinatis, acetabulis moluccae. Tourn. Cor. 10.

In monte Hymetto prope Athenas. Floret Julio. I?.

Habitus et odor prioris. Caulis crassus, lignosus, tortuosus. Folia opposita, petiolata,
ovata, obtusa, plana, nec undulato-crispa, crenata, reticulato-venosa, undiqUe to-
mentoso-incana. Petioli canaliculati, tomentoso-nivei. Rami floriferi erecti, elon-
gati, subaphylli. Verticilli quatuor aut sex, approximati, bracteolati, saepius
quadriflori; infimi pedunculati, compositi. Flores pedicellati, magnitudine praece-
dentis. Calyx fere campanulatus, nervosus, pubescens, resinoso-punctatus; mar-
gine valde dilatato, scarioso, colorato, venoso, lobis rotundatis, retusis, integer-
rimis, mucronulatis, superiore latissimo et saepe bifido. Corolla calyce vix triplo
longior, ringens: labio superiore fornicato, rotundato, pallide violaceo, extus
villoso; inferiore roseo, quadrilobo, subrepando, antice albido, immaculato. Sta-
mina et stylus praecedentis. Semina subglobosa.

Distinctissima a Salvia acetabulosa Linnaei.

a. Calyx. b. Corolla, stamina et stylus. c. Semen maturum.

TABULA 17.

SALVIA TRILOBA.

Salvia foliis ovatis crenulatis rugosis subtus lanatis basi auriculatis, calycibus quinque-
dentatis acutis.

S. triloba. Linn. Suppi. 88. Willden. Sp. Pl. v. 1. 130. Vahl. Enum. v. 1. 224.

S. cretica pomifera Clusii, flore albo. Tourn. Cor. 10.

S. cretica pomifera et non pomifera. Cius. Hist. v. 1. 343.

S. bacc.ifera. Bauli. Pin. 237- Tourn. Inst. 180.

f&ucrxo;, rj oiLr)<pctGrxia, hodie.

QxaxopriXioi in Peloponneso.

In Arcbipelagi insulis, et per totam Graeciam, locis asperis et apricis, frequens. T?.

Caidis fruticosus, minus tamen quam in praecedentibus crassus et lignosus. Rami
quadranguli, foliosi, lanati. Folia petiolata, ovato-elliptica, obtusiuscula, crenu-
lata, reticulato-venosa, rugosa; supra tomentoso-incana; subtus lanata; basi ple-
rumque auriculata, auriculis folio conformibus at longe minoribus, subaequalibus.

vol. i.

E
loading ...

DWork-Logo
      
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |   Impressum   |   Datenschutzerklärung   |   OAI   |   RSS