Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 62
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0062
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)

0.5
1 cm
facsimile
14 DIANDRIA MONOGYNIA.
sessilibus, quandoque appendiculatis. Petioli canaliculati, lanati. Rami fot feri
paniculati, pilosi, basi tantum foliosi. Verticilli numerosi, aphylli, nudi, parum
distantes, suboctoflori. Flores pedicellati, caerulescentes, minores quam in prasce
dentibus. Calyx campanulatus, angulatus, nervosus, resinosus, hirtus, margine
quinquedentato, dentibus acutis, inflexis, duobus superioribus majoribus. Corolla
calyce triplo longior, ringens: labio superiore fornicato, subinflexo, pubescente,
inferiore quadrilobo, albo purpureoque lineato et guttato. Stamina longius ali-
quantulum appendiculata quam in S. pomifera et calycina, magnitudine vero mi-
nora. Antlierce majusculae.
Haec quoque gallas esculentas, Salvice pomiferae et ojficinalis more, frequenter gerit.
Odore foliorum et florum ad Salviam ofjicinalem accedit.
a. Calyx eum pistillo. c. Eadem, abscisso labio superiore.
b. Corolla stamina includens. d. Stamen seorsdm.

TABULA 18.
SALVIA RINGENS.
Salvia foliis interrupte pinnatis crenatis subrevolutis rugosis, ramis floriferis panicu-
latis, coroll& declinati recurva.
XAwgof hodie.
In petrosis ad latera montium haud infrequens. Ad coenobium Mega Spilaio dictum,
prope Calavritam, Peloponnesi. D. Hawhins. % .
Radix lignosa, perennis, multiceps. Caules erecti, pedales, simplices, herbacei, tetra-
goni, laeves atque glaberrimi, angulis detritis, rubicundis, basi foliosi, superne
nudiusculi, apice paniculato-ramosi, multiflori. Folia omnia fere caulis basin
vershs congesta, opposita, petiolata, interrupte pinnata cum impari: foliolis ovatis,
acutiusculis, oppositis, sessilibus, concinne crenatis, subrevolutis; supra rugosis,
scabris; subtus venosis, lanatis; intermediis longe minoribus ac rotundioribus.
Petioli angulati, hirti, hasi dilatati. Rami floriferi paniculati, patentiusculi, om-
nino aphylli, pilosi, viscidi. Verticilli tres aut quatuor in omni ramulo, remotius-
culi, subtriflori. Flores pedicellati, cernui, magni, cmrulei, formosi. Calyx cam-
panulato-cylindraceus, rubicundus, nervosus, piloso-viscidus, bilabiatus; labio su-
perioie tridentato, fastigiato; inferiore bilobo. Corolla calyce quadruplo longior :
tubo cylindraceo, declinato: limbo adscendente, ringente; labio superiore cucul-
lato, villoso; inferiore quadrilobo, vix crenato vel repando, antice albido guttis
purpureis. Stamina brevia, longids appendiculata. Stylus arcuatus, incurvus.
Semina globosa.
Herba vix aromatica, odore ingrato.
a. Calyx cum pistillo.
b. Corolla.
c. Stamina.

d. Calyx fructds.
e. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list