Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 70
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0070
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
16

DIANDRIA MONOGYNIA.
Herbet omnino Salvice viridis est, sed plerumque major, cauleque magis luxui iante,
ticillis paulo remotioribus. Praecipue differt bracteis pluribus superioribus steri
libus, ampliatis, membranaceis, purpureis, appendiculo ad basin orbatis . caeterum
nullo discrimine a S. viridi dignoscenda, cujus, me judice, varietas est. In hortis
europaeis saepe colitur ob comam pulcherrime violaceam, quandoque roseam.
a. Bractea. D. Stamina atque stylus.
B. Calyx auctus. e. Calyces fructiferi, magnitudine naturali.
C, C. Corolla. /. Semen.

TABULA 21.
SALVIA FORSKiELEL
Salvia foliis lyratis crenatis scabris, caule subapbyllo, corollae galeh semibifida,
S. Forskaelei. Linn. Mant. 26. Willden. Sp. Pl. v. 1. 151.
S. bifida. Fo?'sk. Descr. 202.
Sclarea orientalis, folio subrotundo, flore magno, partim albo partim purpurascente.
Tourn. Cor. 10. Sibth.
In sylvis umbrosis montis Olympi Bithyni, et circa pagum Belgrad ad Bosphorum,
Julio florens. %.
Radix lignosa, perennis, subrepens. Caulis erectus, sesquipedalis, fere aphyllus, tetra-
gonus, pilosus, superne ramosus. Folia omnia fere radicalia, petiolata, lyrata,
crenata, venosa, piloso-scabra, parum rugosa, lobis rotundatis, terminali maximo,
cordato, obtuso. Verticilli numerosi, subdistantes, sexflori. Bractece parvae, cor-
datae, acutae, integerrimae, simplices, pilosae. Flores pedunculati, magni, speciosi,
caerulei, albo variati. Pedunculi saepius longitudine bractearum. Calyx tubulosus,
angulatus, piloso-viscidus, bilabiatus, hians: labio superiore tridentato; inferiore
bidentato; dentibus omnibus divaricatis, acutis. Corolla calyce triplo longior:
tubo infundibuliformi, geniculato: labio superiore fornicato, falcato, piloso, vis-
cido, semibifido, lobis conniventibus; inferiore trilobo, laciniis lateralibus deflexis,
intermedia bifida, crenath, rotundata, superne alba. Stamina brevius appendicu-
lata. Stylus arcuatus, corolla longior.
a. Corolla.
b. Eadem antici, lobis atque staminibus arte expansis ac divaricatis.
c. Calyx pistillum gerens.
d. Semina immatura.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list