Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 77
Zitierlink: i
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0077
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
Facsimile
DIANDRIA MONOGYNIA.

TABULA 22.

SALVIA SIBTHORPII.

Salvia foliis cordatis lobatis crenatis rugosis scaliris, caule subapliyllo ramoso, stami-
nuin appendiculis dilatatis.

In Peloponneso, et in insula Zacyntho. In itinere Parnassum versus primo invenit
clarissimus Sibthorp. D. Ferd. Bauer. 11,

Radix lignosa, ramosa, nigra, perennis. Caulis e basi ramosus, pedalis, erectus, tetra-
gonus, pilosus, parum foliosus, multiflorus. Folia omnia fere radicalia, petiolata,
late cordata, obtusiuscula, rugosa, venosa, utrinque scabra, supra ad venas majores
colore atro-sanguineo picta, margine lobata et inaequaliter crenata. Verticilli nu-
merosissimi, pariun distantes, sextiori. Bracteas cordatae, acutae, integerrimae,
calyce breviores. Flores dilute violacei, parvi, vix floribus Salvice verbenacas ma-
jores. Pedunculi bracteis triplo breviores, hirti. Calyx campanulato-tubulosus,
hians, bilabiatus : labio superiore tridentato, fastigiato ; inferiore bifido, porrecto.
Corolla calyce duplo longior : tubo cylindraceo, rectiusculo : labio superiore forni-
cato, villoso, integro ; inferiore trilobo, laciniis lateralibus adscendentibus, inter-
media reniformi, concava. Stamina appendiculis dilatatis, complanatis, obtusis,
maxime notabilia. Stylus incurvus, corolla longior.

A Salvia hosmatode discrepat radice non tuberosi, foliis scabrioribus, floribus longe
minoribus.

Hanc speciem, quae mihi omnino nova visa est, nomine inventoris- condecoravi.

a. Calyx. d. Calyx fructbs.

b, b. Corolla cum staminibus et stylo in situ naturali. e. Semen.

C. Stamen triplo auctum.

TABULA 23.

SALVIA MULTIFIDA.

Salvia foliis cordatis multifidis incisis glabris, caule folioso simplici, staminum appen-
diculis retusis.

Horminum sylvestre inciso folio, caesio flore, italicum. Bcirrel. Tc. t. 220.

In pascuis circa Byzantium. D. Ferd. Bauer. 11.

Radix lignosa, perennis, multiceps. Caules vix spithamaei, adscendentes, simplicissimi,
foliosi, tetragoni, hirti, viscidi. Folia cordato-oblonga, sinuato-multifida, inaequa-
liter incisa ac dentata, venosa, subrugosa, glabra, vel margine tantiun scabriuscula;
radicalia longius petiolata, petiolis scabris ; caulina superiora fer£ sessilia. Verti-

VOL. I. F
loading ...

DWork-Logo
      
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |   Impressum   |   Datenschutzerklärung   |   OAI   |   RSS