Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 91
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0091
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIANDRIA MONOGYNIA.

21

Radix fusiformis, lignosa, fusca. Caidis erectus, tripedalis, strictus, simplicissimus,
foliosus, teretiusculus, sulcatus, pubescens; intds spongiosus, cavus. Folia lineari-
oblonga, acuta, pinnatifida, utrinque glabra, quandoque subtus pubescentia, lobis
palmato-spinosis; spinis subulatis, inaequalibus, flavescentibus, divaricatis: radi-
calia plurima, erecta, basi attenuata et subpetiolata : caulina verticillata, quaterna,
sessilia; floralia abbreviata, patentissima, densius villosa, multinervia, basi dilatata.
V??'ticilli ex axillis foliorum superiorum, numerosissimi, multiflori. Flores pedicel-
lati, erecti, longitudine fere internodiorum, suaveolentes, elegantes, albi, demum
rosei. Pedicelli hirti, uniflori. Calyx duplex: exterior inferus, campanulatus,
hirtus, margine multispinosus, spinis inaequalibus, rectis, duabus maximis oppo-
sitis : interior superus, bilabiatus; basi hirtus ; labiis oblongis, retusis, plerumque
emarginatis, reticulato-venosis, glabratis, subscariosis, patulis; haec labia lateralia
sunt, seu spinis duabus majoribus calycis exterioris, ut et labiis corollae, contraria.
Corolla calyce triplo fere longior, monopetala, ringens : tubus infundibuliformis,
gracilis, hirtus: labium superius erectum, obcordatum; inferius trilobum, lobis
aequalibus, rotundatis, integerrimis; fauce hiante, nuda. Stamina labio superiore
duplo breviora, basique ejus inserta, filiformia, pilosa. Antheras subrotundae.
Germen calyce interiore coronatum, ellipticum, hirtum. Stylus filiformis, longi-
tudine fere corollae, glaber. Stigma capitatum. Semen unicum, magnum, obovatum.
Pini Pinece simile, avibus aut insectis cito devoratum, monente D. Hawkins.
a. Flos seorsim. c* Pistillum.
b. Calyx interior, cum coroM et staminibus. d. Calyx exterior.

VOL. II-

a
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list