Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 102
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0102
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
24

TRIANDRIA MONOGYNIA.

In arvis circa Byzantium.
Icon e planta Siciliae lecta. D. Ferd. Baiier. ©.

Radix fusiformis. Caulis ramosissimus, patens, teres, glabei, carnosus, foliosus. Folia
opposita, subcarnosa, laevia, ovato-oblonga, obtusa, basi impiimis dentata, infeiiora
petiolata; superiora subsessilia, basi angustata. Cymas terminales, subtiichotorfiae.
Pedunculi incrassati, carnosi. Bracteas imbricatae, lanceolatae, ciliatae. Floits
erecti, rosei. Calyx superus, bipartitus; laciniis patentibus, o\atis, acutis, per
sistentibus. Corollas tubus gracilis, geniculatus, subtus brevissime calcaratus , lim-
bus bilabiatus, quinquefidus, labio inferiore basi pallido, trilineato. Stamina duo,
erecta, exserta, longitudine fere limbi. Antherae caeruleae. Stylus longitudine
staminum. Stigma bifidum. Capsula elliptica, ventricosa, trilocularis, calyce
coronata. Semina solitaria, oblonga.

A. Flos triplo auctus.

jB. Fructus haud maturus, parum auctus.

TABULA 33.
VALERIANA DIOSCORIDIS.
Valeriana floribus triandris, foliis omnibus pinnatis : radicalium foliolis ovatis dentato-
repandis, radice tuberosi.
<I>ou Dioscoridis. Sibth.
Prope Limyruin fluvium Lyciae. D. Hazvkins. 2/.
Radix e tuberibus pluribus, carnosis, fusiformibus, odore aromatico, piperato, fere
Valerianos ofdcinalis nostratis, at miniis ingrato. Herba glabra. Caulis erectus,
annuus, bipedalis, simplex, foliosus, teres, fistulosus. Folia radicalia plurima,
petiolata, lyrato-pinnata, pinnis oppositis, sessilibus, ovatis, dentato-repandis,
venosis, impari maximi; caulina opposita, pauca, sessilia, pinnata, pinnis sub-
aequalibus, lanceolatis, inaequaliter dentatis. Cyma terminalis, trichotoma, multi-
flora, thyrsoidea. Bracteas lanceolatae, acuminatae. Flores carnei. Corolla infun-
dibuliformis, ecalcarata, limbo fere regulari. Stamina tria, aequalia. Antherce
luteolae. Sftgma simplex. Semen extus carinatum, intus tricostatum, subpubes-
cens, pappo radiato, plumoso.
Haec est vere <Fou Dioscoridis, a nemine botanicorum recentiorum ante Sibthorp
detecta, et cujus locum in officinis Europaeis jampridem usurpavit Valeriana offi-
cinalis Linnaei.
a. Flos seorsim.
B. Corolla ad perpendiculum secta et expansa, lente aucta, cum staminibus.
C. Germen auctum, cum stylo.
d. Semen cum pappo magnitudine naturali.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list