Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 110
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0110
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

26 TRIANDRIA MONOGYNIA.
Radix bulbosa, solida, fusca, depressa, supra sobolifera, basi fibras exserens, tunicis
pluribus, membranaceis, enervibus, spadiceis, nitidis, demum longitudinaliter mul
tifidis ac fibrillosis, vestita. lolia radicalia, 3—6, erecta, linearia, revoluta, glabra,
saturate viridia, nervo pallido, squamis tribus vaginantibus fuscis, etiam radicali-
bus, obvoluta. Flores radicales. Spatha monophylla, acuta, pallide fusca, tubo
subaequalis. Corollce tubus filiformis, luteolus; limbi laciniae saturati aureae,
ellipticae, concavae, subaequales, patentes. Stamina corolla breviora, inclusa, tubo
inserta. Antherce ochroleucae. Stylus filiformis, staminibus paium brevior. Stigma
inclusum, fulvum, laciniis aequalibus, linearibus, apice subdilatatis, denticulatis
vel erosis.
A Croco verno, etiam a Croco flavo in hortis vulgari, differt tunica radicali membranacea,
tenui, nequaquam nervosi, stigmatisque laciniis angustioribus, ac minus cuneatis.
Anne in hortis nostris, cum speciebus pluribus aliis, sub nomine Croci verni vel sativi,
confusa ?

a, a. Corollae laciniae.
b. Tubi pars suprema, stamina gerens.

c. Stylus.
d. Laciniae stigmatis.

I X I A.
Linn. G. Pl. 26. Juss. 58.
Corolla sexpartita, aequalis, supera. Stigma filiforme, trifidum.
Spatha bivalvis.

TABULA 36.
IXIA BULBOCODIUM.
Ixia scapo subunifloro brevissimo, foliis linearibus, laciniis stigmatis bipartitis.
I. Bulbocodium. Linn. Sp. Pl. 51. Jacq. Ic. Rar. v. 2. t. 271. Coli. v. 3. 265.
Bulbocodium crocifolium, flore parvo violaceo. Tourn. Cor. 50.
Sisyrinchium Theophrasti. Column. Ecphr. 327.
Romulea. Maratt. Diss. 13.
Koir^a hodie.
In montibus maritimis insularum Archipelagi frequens. 1/.
Radw bulbosa, solida, subrotunda, basi sobolifera, tunica multiplici, lasvi, apice multi-
fida, vestita. Folia radicalia, arcuato-patentia, linearia, acuta, canaliculata; basi
membranacea, vaginantia, squamft brevi, .-cariosa, solitaria, obvoluta. Scapus soli-
tarius, foliis brevior, filiformis, erectus, uni- aut biflorus, demum arcuato-recurvus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list