Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.

Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 115
Zitierlink: i
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0115
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
Facsimile
triandria monogynia. n

Spatha diphylla, foliolis vaginantibus, alternis, concavis. Corollae tubus brevissi-
mus , limbi laciniae patentissimae, lanceolatae, sive obovato-lanceolatae, aequales,
violaceae, ties exteriores dorso saepifis virescentes. Stamina tubo inserta, limbo
bie\ioia, aequalia. Antherae sagittatae, flavae. Stylus filiformis, longitudine fere
staminum. Stigma trifidum, laciniis bipartitis, obtusis, angustissimis. Capsula
obovata, obtusa, trisulca, trilocularis. Semina plurima, globosa, nigra.

Saepe invenitur floribus majoribus, albidis, luteo purpureoque variatis. Radix edulis.

a. Flos inferni. b. Spatha. c. Germen. d. Stamina. e. Stigma.

GLADIOLUS.

Limi. G. Pl. 26. Juss. 58.

Corolla sexpartita, ringens, supera. Stamina adscendentia.

TABULA 37.

GLADIOLUS COMMUNIS.

Gladiolus foliis ensiformibus glabris, floribus distantibus secundis.

G. communis. Linn. Sp. Pl. 52. Besfont. Atlant. v. 1. 35.

G. floribus uno versu dispositis, major et procerior, flore purpuro-rubente. Tourn.
Inst. 365.

Gladiolus. Dod. Pempt. 209. Rivin. Monop. Irr. t. 110.

Supiov Bioscoridis.

'2,7roiboxo(>Tov hodie.

Aypo/oxogoc Zacynthiorum.

In arvis insularum Graecarum, primo vere, vulgaris. 11.

Radix bulbosa, solida, alba, farinacea, tunic5 duplicati, membranacei, subnervosi.
Caulis solitarius, erectus, bipedalis, simplex, foliosus, teres, flexuosus, glaber.
Folia quatuor aut quinque, alterna, disticha, patentia, verticalia, ensiformia, ner-
vosa, glabra, basi vaginantia. Spica terminalis, sex-decemflora, secunda, simplex,
flexuosa. Spatha bivalvis; foliolis inaequalibus, vaginantibus, membranaceis, acu-
minatis, apice purpurascentibus. Corolla purpureo-rosea; tubo brevi; limbo in-
fundibuliformi, ringente, laciniis obovatis, unguiculatis; tribus superioribus latiori-
bus ; inferioribus nervo albo, lanceolato, linefi sanguinei utrinque limitato, notatis.
Stamina arcuato-adscendentia, corolla breviora. Antherae lineares, flavae, basi
bifidae. Germen ellipticum, trisulcum, virens. Stylus filiformis, albus, staminibus
longior. Stigma trifidum, roseum.

a. Flos anticb, laciniis arte expansis, cum staminibus pistilloque.

b. Pistillum seorsim.
loading ...

DWork-Logo
      
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |   Impressum   |   Datenschutzerklärung   |   OAI   |   RSS