Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Seite: 125
Zitierlink: i
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0125
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
Facsimile
TRIANDRIA MONOGYNIA.

29

TABULA 40.

IRIS GERMANICA.

Iris corollis barbatis, caule foliis altiore multifloro, floribus inferioribus peclunculatis.

I. germanica. Linn. Sp. Pl. 55. Desfont. Atlant. v. 1. 36.

I. vulgaris, germanica, sive sylvestris. Tourn. Inst. 358,

Ipi? Dioscoridis.

Kfnvo; liodie.

Susen Tureorum.

In Cretae campestribus. In ccemetereis et ad pagos per totam Graeciam frecpiens. 3/.

Radix tuberosa, horizontalis, depressa, inodora. Caulis praecedente altior, multiflorus.
Folia fere praecedentis, sed longiora, minusque aliquantulum glauca. Flores fere
inodori, inferiores pedunculati. Corollae laciniae exteriores violaceae, basi lutescentes
purpureo venosae, barb£t fulv&; interiores dilute purpureae : tubus vix germine lon-
gior. Stigma pallide purpurascens, laciniis dentato-serratis.

a. Corollae lacinia exterior, cum barba.

b. Germen tubo corollae coronatum, cum staminibus styloque in situ naturali.

TABULA 41.

IRIS TUBEROSA.

Ir is coroM imberbi ventricos&: laciniis interioribus setaceis, foliis tetragonis.

I. tuberosa. Linn. Sp. Pl. 58. Redoute Liliac. v. 1. t. 48.

Hermodactylus folio quadrangulo. Tourn. Cor. 50.

Aoyxjnc Dioscoridis.

In Arcadii, et in agro Eliensi. %.

Radix tuberosa, digitata, alba. Caulis erectus, pedalis, simplex, foliosus, uniflorus. Folia
tetragona, acuta, laete viridia; radicalia squamis radicalibus emarcidis obvoluta;
caulina basi dilatata, ventricosa, amplexicaulia, alterna. Bractea lanceolata, ventri-
cosa. Flos terminalis, erectiusculus, dilute virens, ventricosus; laciniis corollae ex-
terioribus imberbibus, nigro-fuscis; interioribus minimis, setaceis, uncinatis, inclu-
sis, flavescentibus : tubus filiformis, elongatus. Stamina lutea. Stigma luteo-virens,
laciniis bifidis, repandis.

a. Corollae limbus expansus, e basi stamina gerens.
b. b. Laciniae interiores. c. Stigma seorsim.

VOL. i.

I
loading ...

DWork-Logo
      
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |   Impressum   |   Datenschutzerklärung   |   OAI   |   RSS