Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus primus): Vol. I. — London, 1806

Page: 133
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-1/0133
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA MONOGYNIA. 31
Scirpus maritimus, capite glomerato. Tourn. Inst. 528.
Juncus maritimus. Lob.Ic.8J.
In arenosis maritimis Cretee et Messense. 11.
Radix multiceps, repens, flagellis longissimis, teretibus, squamosis; radiculae tomentosas.
Culmi solitarii, pedales, erecti, stricti, simplicissimi, nudi, teretes, glabri. Lolia
radicalia, plurima, vaginantia, longitudine fere culmi, quandoque longiora, recurva,
canaliculata, ecarinata, subpungentia, margine scabra. Capitulum terminale, hemi-
sphaericum, e spiculis numerosis compositum. Involucrum universale triphyllum,
recurvum, foliis conforme ; adsunt frequentius inter spiculas foliola duo vel tria
breviora. Spiculas sessiles, congestas, ovatae, 6—8-florae. Glumas subdistichae, ovatae,
carinatae, acute, laeves, scariosae, sanguineo-fuscae, carinet viridi; binae exteriores
steriles, reliquis contrariae, hinc ad Cyperos vix referri potest. Stamina tria, exserta.
Filamenta nivea, complanata, flexuosa. Antherce lineares, luteae. Germen trique-
trum. Stylus staminibus brevior. Stigmata tria, linearia, recurva, glabra. Semen
obovato-triquetrum, fuscum, laeve, imberbe.
a. Spicula.
B. Flosculus magnitudine auctus.
C. Germen cum stylo et stigmatibus.
d, D. Semen.

CYPERUS.
Linn. G. Pl. 29. Juss. 27. Gcertn. t. 2.
Glumas paleaceae, distiche imbricatae. Corolla nulla. Semen unicum,
imberbe.

TABULA 44.
CYPERUS COMOSUS.
Cyperus culmo triquetro nudo, umbella foliosi, spiculis linearibus longissimis, tuberibus
ovatis : zonis obsoletis.
In palustribus prope Patras. Sibth. in Herb. Banks. If..
Radix repens, flagellis horizontalibus, filiformibus, desinentibus in tubera solitaria, erecta,
ovata, obsolete zonata, fibrillosa, dura, aromatica, odore Cyperi longi atque rotundi,
neque mollia, lactiflua, dulcia, ut in C. esculento. Culmi solitarii, e tuberibus prte-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list