Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 15
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0015
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA.

39

angulatis, glabris, pedicellis sericeo-lanatis. Flores erecti, alterni. Calyx uniflo-
rus; glumas lanceolatae, acuminatae, extfis, aci basin praecipue, villis albis, sericeis,
simplicibus, propriae longitudinis, vestitae. Corolla bivalvis, calyci opposita; gluma
interior lanceolata, acuminata, longitudine calycis; exterior ovata, brevior, arista
terminali, rectiusculfi, scabri, calyce duplo fere longiori. Filamenta tria, capillaria.
Antherce exserte, nutantes, oblongae, utrinque bilobae, flavae. Germen ellipticum.
Styli staminibus duplo breviores. Stigmata plumosa, violacea. Semen nudum,
liberum, flavescens.
a. Flos expansus, cum staminibus et pistillo B. Idem tripld auctus,
in situ naturali.

TABULA 53.
SACCHARUM TENERIFFiE.
Sacchauum paniculi patente flexuosi, pedicellis glabris, calyce ovato undique piloso,
corolla subaristata.
S. Tenerilfae. Linn. Suppi. 106. Willden. Sp. FI. v. 1. 320.
In montibus prope Messinam, Siciliae, nec in Graecia, legit Sibthorp. 2/.
Fadix repens, lignosa, multiceps, glabra, fibris longissimis, simplicibus, crassis, tena-
cissimis. Culmi erecti, pedales, simplices, foliosi, teretes, laevissimi, basi subinde
arcuato-decumbentes. Folia vaginantia, patentia, lineari-lanceolata, acuminata,
involuta, rigidiuscula; supra pubescentia; subtfis striata, ecarinata, saepiiis glabra.
Stipidce multisetosae. Faginee striatae, parum ventricosae. Panicula terminalis, bi-
aut tri-uncialis, erecta, ramosa, flexuosa, patens, frequentius purpurascens; pedun-
culi et pedicelli glabri. Calyx ovatus, acutus, albidus aut purpureus, pilis sericeis,
albis, ipso calyce duplo longioribus, undique vestitus, uniflorus. Corolla bivalvis,
calyci opposita; gluma alteri longitudine calycis, mutici; alteri triplo fere brevi-
ori, retusa, apice aristatfi, aristfi rectfi, calycem paululum excedente. Nectarium\
monophyllum, lanceolatum, corolla brevius. Filamenta tria, capillaria. Antherce
fulvae, exserte, lineares, versatiles, utrinque bilobae. Germen ellipticum, nitidissi-
mum. Styli brevissimi. Stigmata plumosa, lutescentia.
Exemplaria Linnaeana in Supplemento descripta vix discrepant, nisi corolla mutici.

A. Flos magnitudine auctus.

B. Germen cum stylis.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list