Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 29
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0029
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA. 43
Huic vix congruit Phalaris minor Retzii, Obs. Bot. pars 3. 3, cui radicem annuam et
fibrosam tribuit celeberrimus iste auctor, cujusque descriptio ad Phalaridem bulbo-
sam Herb. Linn., radice bulbosh proculdubio destitutam, spectare videtur.
a. Paniculae ramulus. D, D. Corolla interior.
B. Flos magnitudine auctus. E. Germen cum stylis.
C. Idem, calyce arte expanso.

TABULA 58.
PHALARIS PARADOXA.
Phalaris paniculti cylindraceh obtusi spiciformi, glumis calycinis unidentatis aristatis,
floribus inferioribus praemorsis abortivis.
Ph. paradoxa. Linn. Sp. Pl. 1665. Soland. in Ait. Hort. Kew. v. 1.86. Willden. Sp.Pl.
v. 1. 329. Linn.jil. Dee. 2. 35. t. 18. Schreb. Gram. 93. t. 12. Besfont. Atlant.
v. 1. 56.
Gramen phalaroides lusitanicum. Moris. Hist. sect. 8. t. 3. f. 6.
G. phalaroides, spica brevi reclinati, ex utriculis prodeunte. Pluk. Phyt. t. 33. f. 5.
G. spicatum perenne, semine miliaceo, radice repente. Tourn. Inst. 519. Ex auctori-
tate Cei. Desfontaines, at charactere miniis congruit.
AAri7r8V8f>ix hodie.
In arvis Graeciae cum Ph. canariensi frequens. O.
Padix annua, fibrosa, caespitosa, fibris tomentosis. Culmi plurimi, pedales, adscenden-
tes, foliosi, geniculati, scabriusculi, “ ante anthesin decumbentes,” Linn. Folia
linearia, acuta, glabra, laeviuscula; vaginis inferioribus strictis; summ& dilatati,
ventri cosfi, paniculae basin amplectente. Stipula oblonga, lacera. Panicula ple-
rumque biuncialis, cylindracea, obtusa, densa, ramosissima, pedicellis basi bar-
batis. Calyx obovato-lanceolatus, scabriuseulus, aristatus, apicem versiis dilatato-
carinatus, unidentatus, quandoque bidentatus. Aristae terminales, rectae, scabrae,
longitudine variae. Corolla calyce duplo brevior, bivalvis, nitida, glabra, valvulis
ovatis, compressis, muticis, inaequalibus. Antherce, ut et stigmata, breviores quam
in praecedentibus. Semen exiguum. Flores inferiores plerumque quasi truncati, et
prorshs abortivi sunt, unde paniculae basis ab insectis erosa apparet; sed altero anno
sata flores omnes fertiles et perfectos tulit, monente Linnaeo in manuscriptis.
A Phalaride utriculata Linnaei toto coelo diversa; confer Tab. 63.
a. Portio infima paniculae. C. Flores abortivi e basi paniculae.
B. Flos cum pedunculo proprio, glumis arte divaricatis.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list