Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 30
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0030
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile


•1

H



TRIANDRIA DIGYNIA.

PANICUM.
Limi. G. Pl. 32. Juss. 29. Geertn. t. 1.
Dmtaria. Juss. 29.
o
Calyx trivalvis, uniflorus; valvula tertia minima. Semen corolla pei
sistente, cartilaginea, corticatum.

TABULA 59.
PANICUM ERUCIFORME.
Panicum spicis alternis sessilibus secundis pilosis, valvula calycina tertia exigua acutius-
culi, culmo ramoso.

In arvis circa Junonis templum in insuis Samo. 2/.


Radix fibrosa, perennis ex facie mihi videtur. Culmi plures, pedales aut sesquipeda-
les, foliosi, geniculati, pilosi, basi ramosi, geniculis inferioribus radicantibus. Folia
vaginantia, alterna, patentissima, lanceolata, acuminata, subpungentia, nervosa,
utrinque pilosa, margine scabra. Vagince pilosae, parum inflatae, vix longitudine
foliorum. Stipula multisetosa. Racemus terminalis, erectus, strictus, e spicis sex
vel octo alternis, erectis, secundis, adpressis, pilosis, vix uncialibus, multifloris,
pallide virentibus, compositus. Rachis generalis et partiales angulato-compressae,
sulcatae, subflexuosae, pilis adscendentibus hispidae, parum dilatatae. Flores se-
cundi, duplici serie imbricati, ovati. Calyx undique pilosus, nervosus; valvulis
duabus interioribus ellipticis, concavis, muticis, subaequalibus; exteriore minutis-
simi, cordata, acutiusculi, quandoque obsoleti. Corolla univalvis, calyce minor.
Stamina capillaria, exserta. Antherce breves, utrinque bilobae, lobis divaricatis.
Germen ellipticum, nitidissimum, hinc convexum, illinc concavum. Stigmata ses-
silia, plumosa, fulva. Semen ellipticum, hinc excavatum.
Panico brizoidi proxima species, distincta tamen culmo ramoso, herbi pilosi, foliis
brevioribus et rigidioribus, calyce minus ventricoso, valvuli tertii longe minori.
A P. fluitante, Willden. Sp. Pl v. 1. 338, differt pilositate, facie, gracilitate, rachi
non dilatati, minhsque flexuosi, valvuli tertii calycini minori et vix retusi.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list