Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 37
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0037
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA.

45

TABULA 60.
PANICUM DACTYLON.
Panicum spicis digitatis basi interiore villosis, floribus solitariis, glumis calycinis aequa-
libus, sarmentis repentibus.
P. Dactylon. Linn. Sp. Pl. 85. Willden. Sp. Pl. v. 1. 342. FI. Brit. 6~. Engl. Bot.
v. 12. t. 850.
Digitaria n. 1527- Hali. Hist. v. 2. 244.
Gramen dactylon, radice repente, sive officinarum. Tourn. Inst. 520. Scheuchz.
Agr. 104. t. 2. yf. 11, I.
G. dactylon, folio arundinaceo, majus et minus. Bauli. Theatr. 111—113. Moris. Hist.
sect. 8. t. 3. f. 4.
G. legitimum. Cius. Hist. v. 2. 217-
Nejem el salib. Alpin. Pl. AEgypt. 121. ic. 122.
AypusiQ Diosc.
AypcAot hodie.
In arenosis Graeciae vulgaris. %.
Badix perennis, sublignosa, rigida, geniculata, longe lateque repens, ramosissima,
glabra, radiculis laevibus, sarmenta exserens longissima, prostrata, foliorum vagi-
nis vestita. Culmi adscendentes, geniculati, simplices, foliosi, striati, glabri, lon-
gitudine varii. Folia linearia, acuta, subpungentia, patentia, hirta, siccitate invo-
luta, dorso scabra; vaginis striatis, glabris. Stipula setosa. Spicee plerumque
quinae, umbellatae, erecto-patentes, fere biunciales, purpurascentes, lineares, mul-
tiflorae, basi interiore vix manifeste pilosae. Rachis flexuosa, triquetra, scabrius-
cula, haud alata. Flores imbricato-secundi, alterni. Calyx e glumis binis, lan-
ceolatis, magnitudine aequalibus, membranaceis, carinatis, dorso scabris. Corolla
ovata, nitida, saepius colorata, calyci opposita, nec, ut mihi quondam visum est,
contraria; cujus gluma exterior latissima, carinata, compressa, dorso scabra, apice
mucronulata ; interior magnitudine et forma calycis. Antherce et stigmata pur-
pureae. Semen minutum.
A, A. Portio spicae magnitudine aucta, cum rachi. b, B. Flos.

TABULA 61.
PANICUM REPENS.
Panicum paniculh virgath, foliis divaricatis, radice repente.
P. repens. Linn. Sp. Pl. 87- Willden. Sp. Pl. v. 1. 347* Cavati. Ic. v. 2. 6. t. 110.
Hesfont. Atlant. v. 1. 60.

vol. i.

N
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list