Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 49
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0049
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

TRIANDRIA DIGYNIA.

49

Radix perennis, caespitosa, radiculis elongatis, fuscis, subvillosis. Culmi numerosi,
spithamaei, adscendentes, geniculati, foliosi, glabri. Folia saturate viridia, li-
nearia, acutiuscula: radicalia angustissima, canaliculata; subtus laevia atque gla-
berrima ; supra sulcata, pubescentia: caulina latiora at brevissima, longissime
vaginata, vaginis striatis, glabris, sursum inflatis. Stipula brevis, obtusa. Spica
haud uncialis, ovata, densa, multiflora, basi annulo munita, ut in praecedente.
Flores pedicellati. Calyx ovatus, compressus, purpurascens, undique villosus,
glumis subretusis, brevius mucronulatis, nervosis. Corolla univalvis, forma omnino
calycis at paulo minor, undique villosa. Arista e basi corollae, subtortilis, glumis
duplo longior, apice tantum scabriuscula. Stamina longitudine glumarum. An-
tii e rw oblongae, luteae. Germen ellipticum. Styli breves. Stigmata parum
exserta.
Phleum Gerardi Allionii, Jacq. Ic. Rar. v. 2. t. 301. Willden. Sp. FI. v. 1. 355, quod,
corolla bivalvi quantumvis obstante, mihi nihilominus Alopecuri species certo cer-
tius videtur, huic summopere affine est. Differt tantum radice tuberosi, foliis
omnibus latitudine aequalibus, planis, glaucescentibus, culmo superne elongato,
nudo, calyce longius acuminato, nequaquam retuso, denique arista inclusi, longi-
tudine vix dimidii corollae. Alopecurus alpinus, Engl. Bot. v. 16. t. 1126, dis-
crepat glumis omnibus retusis apice muticis, aristfi corollina paululum exserta,
vaginisque foliorum caulinorum minus inflatis. Ab utroque distinctus videtur
A. antarcticus Vahlii, Symb. v. 2. 18. *

a. Flos.

A. Idem, glumis arte expansis, magnitudine auctus.

MILIUM.
Linn. G. Pl. 33. Juss. 29.
Calyx bivalvis, uniflorus, tumidus. Semen corolla persistente,
cartilaginea, bivalvi, corticatum.

TABULA 63.
MILIUM LENDIGERUM.
Milium paniculi coarctatfi subspicat5, coroM aristat& fimbriatA
M. lendigerum. Linn. Sp. Pl. 91- Willden. Sp. Pl. v. 1. 359. FI. Brit. 76. Engl.
Bot. v. 16. t. 1107- Schreb. Gram. v. 2. 14. t. 23. f. 3. FAesfont. Atlant. v. 1. 65.

vol. 1.

o


loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list