Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 55
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0055
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA.

51

Radix caespitosa, radiculis tortuosis, villosis. Culmi numerosi, erecti, foliosi, multi-
nodes, glabri, basi geniculati. Folia patentissima, atro-viridia, plana, acuminata,
margine scabra, vaginis elongatis, strictis. Stipula brevissima, retusa, integra.
Panicula erecto-secunda, gracilis, ramosissima, ramis semiverticillatis, decompo-
sitis, capillaribus, flexuosis, scabris. Flores erecti, viridi-purpurei. Calycis glumae
inaequales, ovatae, acuminatae, nervosae, angulatae, laeves, opacae. Corolla bivalvis,
calyce duplo fere brevior; valvulae inaequales, ellipticae, nitidae, glaberrimae, mar-
gine involutae; exterior apice aristata, alteram, duplo minorem, muticam, am-
plectens. Arista calyce sesquilongior, recta, scabriuscula. Stamina longitudine
vix corollae. Antherce oblongae, lutem. Stigmata plumosa, subsessilia. Semen
parvum, ellipticum, corolla indurati vestitum.
A. Flos auctus, glumis in situ naturali.
B. Pistillum nectario bifido, omnibus fere graminibus communi, suffultum.

ANDROPOGON.
Linn. G. Pl. 540. Juss. 30.
Calyx bivalvis, uniflorus. Corolla subbivalvis; valvula altera basin
versus aristata. Flores plures masculini, peclicellati,
corolla mutica, vel nulla.

TABULA 67.
ANDROPOGON GRYLLUS.
Andropogon paniculae ramis verticillatis simplicibus trifloris, flosculo hennaphroditico
ciliato basi barbato; masculinis apetalis.
A. Gryllus. Linn. Sp. Pl. 1480. Amcen. Accid. v. 4. 332. Lamarck. F>ict. v. 1. 373.
Scop. Cani. v. 2. 273. Besfont. Atlant. v. 2. 378.
Phoenix. Hali. Hist. v. 2. 202. n. 1412.
iEgilops bromoides, juM purpurascente. Bauli. Hist. 'v. 2. 436. Scheuchz. Agr. 267.
G 6. f 1.
Gramen avenaceum, utriculis lanugine flavescentibus. Tourn. Inst. 525. Herb. Tourn.
G. avenaceum, locustis gracilibus, purpurascentibus, longissimis petiolis insidentibus.
Mont. Prod. 57- f. 67- Segu. Veron. v. 1. 355.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list