Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 68
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0068
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
56

TRIANDRIA D1GYNIA.

Radix fibrosa, caespitosa. Culmi numerosi, pedales vel sesquipedales, erectiusculi,
simplicissimi, foliosi, multinodes, teretes, tactu scabriusculi; basi geniculati. Folia
patentiuscula, linearia, angustissima, acuminato-subpungentia, siccitate involuta,
nervosa, scabriuscula, quandoque pubescentia: vaginis elongatis, nervosis, paulu-
lum ventricosis. Stipula tubulosa, elongata, alba, saepius bifida et lacera. Pam-
cula erecta, stricta, e racemis tribus vel quatuor simplicibus, coarctatis, pedicellis
apice pubescentibus. Flores secundi, cernui, purpureo luteoque variati. Calyx
e glumis duabus, valde inaequalibus, concavis, oblongis, nervosis, muticis, apice
scariosis. Flosculi bini perfecti, quorum alter sessilis, alter brevius pedicellatus,
cum abortivo, longius pedicellato, interjecto. Corolla bivalvis, mutica et imber-
bis ; valvuli exteriore obtusiusculi, nervosi, rigidi, scabriuscula; interiore duplo
minore, tenuiore, elliptico-oblongi, concavi, margine pubescente. Stamina capil-
laria, exserta. Germen exiguum. Styli divaricati. Stigmata oblonga, plumosa.
Hanc Sibthorp cum Melica minuta Linnaei legit, et ut videtur confudit. A M. nutante,
quicum paniculi convenit, discrepat foliis angustioribus, stipuli elongati; a
M. minuta dignoscitur culmo simplici, paniculi multiflori, glumisque acutioribus.
A. Flos, glumis vi expansis, triplo circiter auctus. C, C. Corolla.
B, B. Calyx. D. Flosculus abortivus.

SESLERIA.
Scop. Carn. ed. 1. 189. Juss. 31. FI. Brit. 93.
Calyx bivalvis, subtriflorus. Corolla bivalvis ; valvula interiore bifida ;
exteriore (saepius) tridentata. Styli basi connati.

TABULA 7%
SESLERIA ALBA.
Sesleria spici ovato-oblongi imbricati, bracteis alternis, petalis exterioribus lanceo-
latis acutis indivisis.
Carex dubia. Sibth. MSS.

In sylvis prope pagum Belgrad.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list