Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 74
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0074
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

TRIANDRIA DIGYNIA.
nodiorum. Stipula e ciliis numerosis, brevibus; lateralibus elongatis, patentibus.
Panicula solitaria, erecta, ramosissima, multiflora, ramulis subflexuosis, angulatis,
scabris. Spiculce alternae, pedicellatae, erectiusculae, lineari-lanceolatae, compressae,
obtusae, virides vel purpurascentes, parum nitidae, basi rotundatae. Glumce caly-
cince ovatae, concavae, subaequales, earini scabrae, flosculis minores. Flosculi nu-
merosi, 10—36, distiche imbricati, ovati, obtusiusculi, ventricosi, tricarinati, tri-
nerves, oculo armato undique scabri | glumi interiore ovata, complanati, ciliati,
margine inflexi. Stamina exserta. Antherce breves, albidae. Germen subrotun-
dum. Styli breves, divaricati. Stigmata cylindracea, plumosa. Semen parvum,
subglobosum, fuscum, laeve, liberum, nec, ut in veris Brizis, cum corolli persis-
tente quasi ferruminatum.
Poa Eragrostis et Briza Eragrostis Linnaei non nisi flosculorum numero inter se diffe-
runt. Prae semine libero non possunt a Pois disjungi. Synonyma prioris apud
auctores minus praestant.

1

A, A. Spicula sub duplici aspectu, triplo aucta.
b, B. Flosculus magnitudine naturali et sextuplb fere aucta.
c, C. Semen.


BRIZA.
Linn. G. Pl. 35. Juss. 32. Gcertn. t. 1.
Calyx bivalvis, multiflorus. Spicula disticha. Corolla bivaivis,
ventricosa, valvulis cordatis, obtusis. Semen corollas
adnatum, depressum.

TABULA 74.
BRIZA MINOR.
Briza spiculis triangularibus septemfloris, calyce flosculis longiore, stipula lanceolati
longissimi.
B. minor. Linn. Sp. PL 102. Willden. Sp. PL v. 1. 403. FL Brit. 108. Emi. Bot.
<5
v. 19. t. 1316. Dichs. FL. Sicc. fasc. 5. 3. Desfont. Atlant. v. 1. 77.
Gramen paniculatum minus, locustis magnis tremulis. Tourn. Inst. 523.

! 1 -i
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list