Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 79
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0079
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA.

59

G. tremulum minus, panicula magnA Bauli. Pin. 2.
G. tremulum minus, locusta deltoide. Moris. Hist. sect. 8. t. 6. f 47.
G. tremulum minus, paniculi ampla, locustis parvis triangulis. Raii Syn. 412.
TZpyizQ Zacynthis.
In Laconifi, et in insuis Zacyntho. O.
Radix annua, fibrosa, fibris subpubescentibus, luteo-albidis. Culmi plures, erecti,
simplices vel subramosi, spithamasi vel pedales, foliosi, teretes, basi geniculati,
apice tantum scabriusculi. Polia erecta, laete viridia, lanceolata, acuta, plana,
striata, margine scabra: vaginis longissimis, striatis, glabris, subventricosis. Sti-
pula lanceolata, elongata, decurrens, indivisa, tenuissima. Panicula erecta, ramo-
sissima, diffusa, ramulis divaricatis, capillaribus, flexuosis, spinuloso-scabris, basi
apiceque incrassatis. Spiculce cernuae, tremulae, albido-virentes, nitidiusculae, del-
toideae, compressae, subseptemflorae. Glumce ccdycince carinatae, ventricosae, retusae,
muticae, glabrae, margine scariosae : corollince exteriores forma calycis, sed minores
et breviores; interiores longe minores, complanatae, margine inflexae. Stamina
parum exserta. Antherce breves, utrinque bifidae, flavae. Styli breves. Stigmata
cylindracea, gracilia, pubescentia, alba. Semen parvum, complanatum, corolla
vestitum.
Ab hac vix differt Briza virens Linnaei; at Gramen tremulum minus, panicula parva
Bauhinorum et Scheuchzeri distincta species videtur. Confer Halleri Historiam,
sub numero 1449.
A. Spicula lente aucta.
B. Flosculus seorsim, glumis vi divaricatis ut germen in conspectum veniat.

TABULA 75.
BRIZA ELATIOR.

Briza spiculis cordatis duodecimfloris, calyce flosculis breviore, coroM gibbosi, stipula
brevissima obtusA
In monte Athone. _D. Hawkins. 2/.
Quod de Sesleria albd, tab. 72, de h&c etiam valet. Ex icone characterem desumpsi.
Brizce medice proxima haec species videtur, at magnitudine, flosculorum numero,
formaque corollae, satis diversa.

a, A. Flosculus seorsim.

B. Corollae gluma exterior;

C. interior.

D. Pistillum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list