Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 80
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0080
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

BRIZA MAXIMA.
Briza spiculis cordato-ovatis pendulis, flosculis septendecim orbiculatis concavis, pani-
cula subshnplici, stipula oblongi.
B. maxima. Linn. Sp. Pl. 103. Willden. Sp. Pl. v. 1. 405. Desfont. Atlant.
v. 1. 77-
Gramen paniculatum, locustis maximis, candicantibus, tremulis. Tourn. Inst. 523.
G. tremulum maximum. Bauli. Pin. 2. Theatr. 23, 24. Scheuchz. Agr. 202. t. 4.
f. 7- Moris. Hist. sect. 8. t. 6. f. 48.
XxoMpxxxiu hodie.
In arvis insularum Graecarum frequens. O.
Radix fibrosa, tomentosa, annua. Culmi solitarii vel plures, erecti, foliosi, teretes,
laeves atque glaberrimi, altitudine varii, saepius bipedales. Folia linearia, acuta,
plana, striata, scabriuscula; vaginis strictis. Stipula oblonga, obtusa, decurrens.
Panicula simplex, ramis capillaribus, scabris, inferioribus bifidis. Spiculas maximae,
fere unciales, pendulae, tremulae, formosae, ovatae, vix cordatae, acutae, compres-
siusculae, scariosae, nitidiusculae, viridi alboque variatae, basi purpurascentes.
Calycis glumas subaequales, orbiculato-ovatae, concavae, purpureo pictae. Flosculi
numerosi, 12—20, imbricati, formii fer& calycis, vel magis orbiculati, acutiusculi,
multinervosi, oculo armato subpubescentes; valvula interiore duplo vel triplo mi-
nore, tenuioreque, retusa, concavi. Antheras exsertae, breves. Stigmata subin-
clusa, cylindracea, pubescentia. Semen orbiculatum, depressum, glumis corollinis
persistentibus, adnatis, tectum.
A. Flosculus auctus seorsim, e parte interna.
B. Gluma interior cum staminibus et pistillo in situ,
c, C. Semen basi corollae persistente tectum.


TABULA 77.
BRIZA SPICATA.
Briza spiculis ovatis erectis septemfloris, calyce flosculis breviore, corollfi ventricosa,
panicula subspicata erecta.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list