Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 94
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0094
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
64

TRIANDRIA DIGYNIA.

Flosculorum glumae exteriores calyci omnino conformes; interiores membrana-
ceae, glabrae, albidae, margine inflexae, apice dilatatae, bifidae. Antherce oblongae.
Germen subrotundum. Stigmata cylindracea, villosa.

A. Spicula magnitudine aucta. C. Gluma exterior.
B. Flosculus arte expansus. D. Gluma interior.
E. Germen cum stylis.

TABULA 81.
FESTUCA DACTYLOIDES.
Festuca paniculi ovatfi coarctatfi, foliis planis patentibus, culmis erectis, glumis omni-
bus carinatis scabris.
Dactylis pungens. Desfont. Atlant. v. 1. 80. t. 16?
In Archipelagi insulis rarius. Junio lecta in Meli vineis. O?
Radix fibrosa, fibris elongatis, villosis. Culmi pedales, erecti, geniculati, teretes,
foliosi. Folia patentissima, linearia, angusta, acuta, plana, vaginis strictis. Sti-
pula oblonga, lacera. Spica ovata, uncialis, erecta, coarctata. Spicidce ut videtur
secundae, subsessiles, ovatae, compressae, 9-aut 10-fLorae. Flosculorum glumae ex-
teriores elliptico-oblongae, concavae, emarginatae, carinatae, costatae, costis scabris,
sub apice brevissime aristatae; interiores lanceolatae, carinatae, concavae, acutae,
muticae, earini scabrae, margine inflexae, membranaceae. Stamina et pistillum ut
in priore.
Hujus specimina in herbario Sibthorpiano non inveni. Quoad flosculorum formam,
ambigit inter Dactylidem et Festucam.
A. Spicula aucta.
B. Flosculus seorsim expansus.
C. Gluma exterior.
D. Gluma interior.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list