Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 100
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0100
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
66

TRIANDRIA DIGYNIA.

TABULA 83.
BROMUS RUBENS.
Bromus paniculi fasciculati, spiculis subsessilibus villosis erectis, flosculis lineari-lan-
ceolatis nervosis, aristis rectis.
B. rubens. Linn. Sp. Pl. 114. Willden. Sp. Pl. v. 1. 435. Cavem. Ic. v. 1. 34. t. 45.
f. 2. Uesfont. Atlant. v. 1. 94.
Gramen avenaceum, spici simplici breviori et crassiori, locustis longissimis (potius den-
sissimis) longius aristatis. Toarn. Inst. 524. Ex auctoritate Cl. Desfont.
Inter segetes Peloponnesi, et in insuli Creti. .
Radix fibrosa, pubescens. Culmi spithamaei vel pedales, erectiusculi, geniculati, foliosi,
glabri, saepe purpurascentes. Folia patentia, plana, linearia, angusta, acuta, ner-
vosa, utrinque pubescentia; vaginis strictis, pubescentibus. Stipula breviuscula,
lacera. Panicula biuncialis, erecta, densa, plus minus composita, purpurascens,
pilosa. Spiculas erectae, subsessiles, lineari-lanceolatae, pilosae, scabrae. Glumas
cahjcince inaequales, lanceolatae, apice membranaceae, acutae; majore trinervi. Flos-
culi 7—9, imbricati, purpurascentes, lineari-lanceolati, carinati, nervosi, scabri
atque pilosi, apice bifidi. Arista infra apicem glumae, recta, scabra, rubens,
glumfi duplo longior. Gluma interior linearis, angusta, ciliata, involuta, colorata.
Stamina, ex icone Baueri, tria, antheris brevibus.
Cum hac specie Promum scoparium Linnaei male omnino conjunxere Cl. Lamarck et
Cavanilles.
a. Spicula. B. Flosculus expansus, magnitudine auctus.

TABULA 84.
BROMUS RAMOSUS.
Bromus spicii simplici erecti disticM, spiculis sessilibus teretiusculis, culmo basi ramo-
sissimo, foliis involutis.
B. ramosus. Linn. Mant. 34. Willden. Sp. Pl. v. 1. 437. Vahl. Symb, v. 2. 22.
B. Plukenetii. Allion. Pedem, v. 2. 250.
Festuca phoenicoides. Linn. Mant. 33 ; optime monente Vahlio.
F. spiculis alternis subsessilibus teretibus, foliis involutis mucronato-pungentibus.
Gerard. Galloprov. 95. t. 2. f. 2.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list