Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 107
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0107
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA. 67
Gramen juncifoliiim loliaceum corniculatum veluti frutescens glabrum orientale.
Scheuchz. Agr. 38.
G. spida. brizae minus. Pliik. Phyt. t. 33. f. 1. FLerb. Pluk. ex auctoritate Vahlii.
G. loliaceum corniculatum veluti fruticosum, foliis angustissimis. Tourn. Inst. 517;
ex charactere.
Prope Athenas. 2/.
- - - ' Av • • y • v-t •. ... . < -• - !
Padix fibrosa, caespitosa. Culmi numerosi, adscendentes, pedales vel sesquipedales,
graciles, teretes, glabri, foliosi; basi ramosi, crebre geniculati, rigiduli, et fere
suflruticosi; apice nudi. Folia horizontaliter patentia, subdisticha, alterna, li-
nearia, angusta, involuto-pungentia, subtus scabriuseula; vaginis strictis, obso-
lete nervosis. Stipula brevis, obtusa, ciliata. Spica erecta, simplicissima, stricta,
e spiculis tribus aut quatuor sessilibus, alternis, sub antbesin patentiusculis, li-
nearibus, teretiusculis, acutis, glabris. Glumce calycince inaequales, ellipticae, sul-
catae, muticae. Flosculi 12—20, imbricati, virides, elliptici, obtusi, glabri, su-
perne praecipue nervosi, margine ciliati, apice fere ari stati, arist& recfii, brevissimi.
Gluma interior magnitudine fere exterioris, retusa, marginibus arcte inflexis, extus
tenue ciliatis. Antherce oblongae, flavae. Germen hispidum. Styli brevissimi.
Stigmata plumosa.
a, A. Flosculus expansus, magnitudine naturali et aucta. B. Pistillum seorsim.

STIPA.
Linn. G. Pl. 37. Juss. 30.
Calyx bivalvis, uniflorus. Corollce valvula exterior arista terminali,
longissima, basi articulata.

TABULA 85.
STIPA JUNCEA.
Stipa aristis nudis rectis longissimis, calycibus laeviusculis semine longioribus, foliis
nudis.
S. juncea. Linn. Sp, Pl. 116. Willden. Sp. Pl. v. 1. 440. Desfont. Atlant. v. 1. 98. t. 28.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list