Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 108
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0108
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
68

TRIANDRIA DIGYNIA.

Festuca juuceo folio. Bauli. Pin. 9. Prodr. 19. Theatr. 145. Scheuchz. Agr. 151.
t. 3. f. 13. A.
Gramen avenaceum maximum, utriculis cum lanugine alba et longissimis aristis. Tourn.
Inst. 525.
In montibus Lyciae, et insulae Cretae. <$.
Radix . . . Culmus tripedalis, erectus, teres, laevis, foliosus. Folia linearia, acumi-
nata, patentia, siccitate involuta; supra scabra; vaginis dilatatis, striatis, glaber-
rimis : summa paululum dilatata et explanata. Stipula oblonga, acuta. Pani-
cula erecto-subsecunda, spithamaea aut ultra, ramosa, pedicellis scabri uscu lis, sur-
sum dilatatis. Flores erectiusculi. Ccdycis glumae inaequales, lineari-lanceolatae,
membranaceae, longe ac tenuissime acuminatae, albido-virentes, glaberrimae. Co-
rolla* glumae involutae ; interior alba, tenuissima, mutica; exterior coriacea, plus
minus pilosa, demum indurata, semen obvolvens, apice aristata. Arista longis-
sima, spithamaea, tenuissima, triquetra, scabra, recta, basi tantum spiralis. An-
therce lineares, flavae. Styli brevissimi. Stigmata plumosa.
a, A. Flos magnitudine naturali et parum aucta. B. Gluma corollae interior.
C. Germen cum stylis.

TABULA 86.
STIPA PALEACEA.
Stipa aristis basi pilosis tortuosis, calycibus semine longioribus, foliis involuto-subu-
latis pubescentibus.
S. paleacea. Vahl, Symb. v. 2. 24. Willden. Sp. Pl. v. 1. 441.
S. tortilis. Desfont. Atlant. v. 1. 99- t. 31.
Gramen avenaceum supinum minus, spic& densissimi, cum longissimis aristis lanugi-
nosis tortilibus. Tourn. Inst. 525. Ex auctoritate Cl. Desfont.
Spartium spici et setulis tenuissimis, caudam equinam aemulantibus. Scheuchz.
Agr. 152. Bocc. Mus. t. 97-
In Peloponneso et in Creti. O 1
Radix fibrosa, fibris basi tomentosis. Culmi plures, pedales, erecti, geniculati, foliosi,
teretes, glabri. Folia linearia, acuminata, siccitate praecipue involuta, ciliata;
supri glabra, sulcata; subtus striata; vaginis sulcatis, ciliatis, summi maxime
elongata et ventricosa, paniculam amplectente. Stipula ciliaris. Panicula pal-
maris, ramosa, coarctata, erectiuscula, pedicellis angulatis, scabris. Flores erecti.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list