Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 113
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0113
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA.

69

Calycis glumae membranaceae, tenuissimae, albidae, inaequales, lineares, acumi-
natae, basi subinde contractae. Flosculus pedicellatus. Corolla fere prioris sed
minor, densidsque pilosa. Arista subpalmaris, triquetra, geniculata, scabra,
longe supra basin multipliciter torta et pilosa. Stamina et pistillum ut in prae-
cedente.
a, A. Flos integer cum pedicello.

TABULA 87.
STIPA APISTELLA.
Stipa aristis nudis rectis calyce haud triplo longioribus, calycibus sulcatis, panicula
spicatA
S. aristella. Linn. Syst. Nat. ed. 12. v. 3. 229. Willden. Sp. FI. v. 1. 441. Gouan.
Illustr. 4.
Agrostis bromoides. Linn. Mant. 30.
In Bithynia, et circa Athenas. Etiam in agro Byzantino. 0/.
Radix perennis, fibrosa, pubescens. Culmi caespitosi, numerosi, sesquipedales, erecti,
stricti, graciles, teretes, glabri, foliosi. Folia linearia, angusta, acuminata, invo-
luta, supra sulcata, utrinque glabra, vaginis strictis, laevibus. Stipula brevissima,
fere nulla. Panicula palmaris et ultra, erecta, stricta, spiciformis, basi praecipue
ramosa, pedicellis angulatis et compressis, angulis scabris. Flores erecti. Calycis
glumae subasquales, scariosae, demiim valde sulcatae, flavescentes, semine longiores.
Flosculus sessilis. Corollas gluma exterior pilosa, interior duplo brevior, acuta.
Arista calyce duplo, vix triplo, longior, recta, angulata, oculo armato scabrius-
cula, minime pilosa. Stamina et pistillum fere priorum.
A. Flos arte expansus magnitudine auctus.
b, B. Semen coroM persistente tectum.

VOL. I.

T
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list