Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 114
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0114
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
70 TRIANDRIA DIGYNIA.
AVENA.
Linn. G. Pl. 37. Juss. 32.
Calyx bivalvis, multiflorus. Corollce valvula exterior dorso aristata,
arista contorta.

TABULA 88.
AVENA FRAGILIS.
Avena spicata, calycibus quadrifloris sulcatis flosculo longioribus, foliis planis pilosis.
A. fragilis. Linn. Sp. Pl. 119. Schreb. Gram. t. 24. f. 3. Desfont. Atlant.
v. 1. 103.
Gramen loliaceum, angustiore folio et spici, aristis donatum. Tourn. Inst. 516. Ex
auctoritate Cl. Desfont.
G. loliaceum lanuginosum, spici fragili articulati, glumis pilosis, aristatum. Scheuchz.
Agr. 32. t. l.y. 7 G.
In arenosis maritimis Graeciae frequens. Q .
Radix annua, fibrosa, subpubescens. Culmi numerosi, erecti, subinde ramosi, foliosi,
glabri, basi geniculati. Folia erectiuscula, pallide viridia, plana, acuta, integer-
rima, nervosa, pilosa atque ciliata, vaginis elongatis, parum ventricosis. Stipula
brevissima, fere integerrima. Spica spithamaea, erecta, stricta, multiflora. Lolii
vel Rotbollice efligie, rachi flexuosi, articulati, compressi, articulis sursum in-
crassatis. Spiculas alternae, sessiles, quadriflorae. Calycis glumae inaequales, ob-
tusae, muticae, nervosae, sulcatae, earini scabrae. Flosculi alterni, sessiles in rachi
partiali, valde flexuosi, glabri. Corollce glumae acutae; interior membranacea,
involuta, alba; exterior duplo major, crassior, virens, apicem versus sulcata, dorso
scabra, sub apice aristata. Arista flore triplo longior, contorta, scabra, purpu-
rascens vel flavescens, apice tenuissima. Antherce oblongae, utrinque bipartitae.
Germen pilosum. Stigmata cylindracea, villosa.
a. Spicula cum rachis portione.
A. Flosculus seorslm, ultra quod naturae est expansus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list