Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 122
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0122
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
72

TRIANDRIA D1GYNIA.

Radix annna, fibrosa, glabra. Culmi solitarii vel plures, erecti, pedales aut sesqui-
pedales, foliosi, teretes, striati, mollissime pubescentes, pilis deflexis; basi geni-
culati ; superne glabrati, nudi. Folia ovato-lanceolata, acuta, nervosa, integer-
rima, subundulata, utrinque mollissime pubescentia; vaginis elongatis, subven-
tricosis, nervosis, tomentosis. Stipula oblonga, utrinque barbata. Spica termi-
nalis, solitaria, erecta vel cernua, ovata, obtusiuscula, densissima, multiflora.
Flores congesti, fere sessiles. Calycis glumae aequales, lineares, acutae, dense
pectinato-ciliatae, pilis longis, albis, mollibus. Flosculus subsessilis, solitarius,
interdum cum rudimento plumoso alteri abortivi. Corollce gluma interior mem-
branacea, involuta, bifida, mutica; exterior major, durior, concava, triaristata.
Arista dorsalis solitaria, geniculata, scabra, flore duplo vel triplo longior ; termi-
nales duae, aequales, rectae, longitudine glumae. Antherce breviusculae, basi apice-
que bifidae. Germen obovatum, glabrum. Stigmata cylindracea, pubescentia.
Semen liberum, hinc sulco exaratum.
a, A. Flos magnitudine naturali et aucta.
B, B. Calyx.
C. Rudimentum flosculi abortivi.
D. Flosculus perfectus, cum aristis, et organa fructificationis.
e, E. Semen.

ROTBOLLIA.
Limi. Suppi. 13. Juss. 31.
Calyx fixus, subuniflorus, simplex sive bipartitus. Flores
alterni, in rachi articulata.

TABULA 91.
ROTBOLLIA INCURVATA.
Rotbollia spica tereti subulata, gluma calycina subulata adpressa bipartita.
R. incurvata. Linn. Suppi. 114. Willden. Sp. Pl. v. 1. 463. FI. Brit. 151. En<4
Bot. v. 11. t. 760. Desfont, Atlant. v. 1. 110.
TEgilops incurvata. Linn. Sp. Pl. 1490.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list