Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 127
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0127
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TRIANDRIA DIGYNIA.

73

Gramen loliaceum maritimum, spicis articulatis. Toiirn. Inst. 517-
G. loliaceum maritimum scorpioides. Scheuchz. Agr. 42. t. 2. f. 1.
In Cypri et Zacynthi arenosis maritimis. O.
Radix fibrosa, ramosa, pubescens, annua. Culmi numerosi, palmares aut spifhamaei,
ramosi, foliosi, teretes, geniculati, glabri, basi decumbentes. Folia patula, li-
nearia, acuta, plana, nervosa, supra margineque scabra; vaginis parum ventri-
cosis, nervosis, glabris, folio brevioribus. Stipula brevis, obtusa. Spicee termi-
nales, solitariae, filiformes, incurvatae, glabrae, multiflorae. Rachis articulata,
articulis bine scrobiculatis, unifloris. Calycis glumae subulatae, acutae, sulcatae,
muticae, glabrae, parallelae et arcte connatae, omne scrobiculum affabre claiudentes,
sub antliesin vero patentes, et demum divaricati. Flosculus solitarius, sessilis.
Corollae glumae membranaceae, lanceolatae, acutae, muticae, subaequales. Antherce
lineares, albidae. Stigmata plumosa. Semen in scrobiculo proprio, glumis caly-
cinis clauso, fovitur, et cum decidente rachis articulo tandem spargitur.
a. Portio rachis superior. c, C. Flos a rachi sejunctus.
JB. Articulus seorslm, magnitudine triplb auctus. D. Glumae calycinae connatae.
E. Pistillum.

TABULA 92.
ROTBOLLIA DIGITATA.
Rotbollia spicis terminalibus fasciculatis, rachi angulath scabrh, glumis acuminatis,
foliorum vaginis pilosis.
In Bithynii, in itinere Olympum versbs, legit Sibthorp. 7/.
Radix, ni fallor, perennis. Culmi bi- vel tripedales, erecti, ramosi, foliosi, teretes,
glabri. Folia pedalia vel ultra, erecto-patentia, linearia, acuta, plana, nervosa,
glaucescentia, supra scabra et saepe pilosa; vaginis elongatis, strictis, nervosis,
punctato-scabris atque pilosis. Stipula ciliaris. Spicae terminales, erectae, fasci-
culatae, spitbameae aut pedales, multiflorae, interdum solitariae. Rachis sub-
flexuosa, articulis striatis, scabris, bine canaliculatis, bifloris. Calyx inferior ses-
silis, uniflorus: superior pedicellatus, biflorus. Glumae lanceolatae, acuminatae,
oblique carinatae, hinc complanatae, laevigatae, carinh scabrae. Corollae glumae
calyce minores, subaequales, lanceolatae, acutae, muticae, involutae, membranaceae,
albae. Antherce lineares, flavae. Styli elongati. Stigmata cylindracea, plumosa,
flava.
.... • ■ ••• v " : V . -• .V.. 'V ... . - •• - ,• ✓ .A ■ •• . j „ • * > . r i .. i : t. L V
a. Portio rachis. B. Flos pedicellatus, calyce bifloro, magnitudine auctus.

VOL. 1.

u
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list