Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis primi - Fasciculus secundus): Vol. I. — London, 1806

Page: 136
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-01-2/0136
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
76 TRIANDRIA D1GYNIA.
Gramen creticum, spic& gracili, in duas aristas longissimas et asperas abeunte.
Tourn. Cor. 39.
In insula CretA O .
Radix, ut videtur, annua, fibrosa, fibris tomentosis. Culmi plures, pedales, erecti,
simplices, graciles, teretes, scabriusculi, foliosi, basi geniculati. Folia patentis-
sima, breviuscula, lineari-lanceolata, acuta, plana, plus minus pilosa, vaginis cilia-
tis, vix inflatis. Stipula brevis, obtusa, erosa, utrinque pilosa. Spica erecta, bi-
sive triuncialis, cylindracea, gracilis, stricta, scabra, multiflora, simplicissima.
Rcichis flexuosa, articulis sursum dilatatis, valde compressis, sulcatis, asperis.
Flores solitarii, sessiles, rachi adpressi; quorum duo (plerumque) infimi abortivi
et obsoleti sunt, summus longissime aristatus, vix fertilis. Calycis glumae ellip-
tico-oblongae, cartilagineae, extus nervosae, scabrae, intus laevissimae, omnes, dempto
flore terminali, emarginato-dentatae, denticulo altero in aristulam brevissimam,
scabram, subinde producto. Arista in utr&que valvula calycin& floris supremi
solitaria, terminalis, recta, triuncialis, simplicissima, scabra, basi complanata et
sulcata. Flosculi (in omnibus) duo hermaphroditici, cum intermedio pedicellato,
abortivo. Coro lice gluma exterior dorso scabra, apice emarginata, fere mutica:
interior involuta, integerrima, margine ciliata. Antherce lineares, albidae. Ger-
men oblongum, pilosum. Semen compresso-cylindraceum, apice barbatum, hinc
sulcatum.
Distincta omnino ab JEgilope caudata Linnaei, cui perperam in Sp. FI. synonymon
Tournefortii annectitur, et cujus icon apud Buxbaumium, Cent. 1. t. 50. f. 1,
videnda est.

A. Flos paululum auctus, expansus.
jB. Flosculus seorsim.

E, E, E. Glumae exteriores corollae.

F, F, F.-interiores ejusdem.

C, C. Glumae catycinae.
D. Flosculus intermedius abortivus.

G, G. Semen.

Stigmata iconi et speciminibus desunt.


Linn. G. Pl. 39. Juss. 31.
Calyx lateralis, bivalvis, aggregatus, multiflorus.

TABULA 96.
ELYMUS CRINITUS.
Elymus spica erecta, spiculis subbiflons scabris longissime uniaristatis, involucro erecto

setaceo scabro.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list