Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 19
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0019
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
( 5 )

TETRJ.JVJORIA MOJVOGYJVIA.

SCABIOSA.
Linn. G. Pl. 48. Juss. 194. Gcertn. t. 86.
Calyx communis polyphyllus: proprius duplex; interior superus. Re-
ceptaculum paleaceum, sive nudum. Semen calyce proprio corticatum
et coronatum.

* Corollulis quadrifidis.
TABULA 103.
SCABIOSA AMBROSIO IDES.
Scabiosa corollulis quadrifidis aequalibus, calycibus imbricatis acutis, foliis interrupte
bipinnatifidis incisis pubescentibus.
In monte Parnasso. 11.
Radix, ut videtur, perennis. Caulis quadripedalis, erectus, strictus, ramosus, foliosus,
teres, sulcatus, glaber; basin versus scabriusculus; intbs spongiosus ac fistulosus.
Folia opposita, erectiuscula, sessilia, amplexicaulia, sublyrata, interrupti bipin-
natifida, rigidula, molle pubescentia, pallide viridia; laciniis decurrentibus, acutis,
incisis : superiora sensim angustiora : summa diminuta et fere simplicia. Pedunculi
terminales, divaricati, stricti, elongati, nudi. Flores erecti, ochroleuci, discoidei,
fere globosi. Calyx communis imbricatus ; foliolis ellipticis, concaviusculis, obtusis,
muticis, pubescentibus : proprius duplex; exterior dentibus pluribus inaequalibus,
spinescentibus coronatus; interior dense fimbriatus. Receptaculi squamee albidae,
imbricatae, ovato-lanceolatae, acuminatae, carinatae, rigidae, pubescentes, ciliatae,
calyce proprio longiores. Corollulce uniformes, et fere regulares, infundibuliformes,
pubescentes, limbo quadrifido, obtuso, patente. Stamina exserta, filiformia,
aequalia, albida. Germen sericeo-villosum. Stylus tubo corollae brevior. Stigma
simplex.
A. Flosculus seorsim. B. Germen cum stylo.
C. Receptaculi squama. Omnes magnitudine pardm auctii

VOL. II.

C
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list