Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 20
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0020
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
6

TETRANDRIA MONOGYNIA.

TABULA 104.
SCABIOSA BIDENS.
Scabiosa corollulis quadrifidis radiantibus, foliis inferioribus lyratis serratis, fructibus
compressis bicornibus.
In Asia minore. $.
Radix fusiformis, biennis. Caulis solitarius, tripedalis, erectus, strictus, foliosus, teres,
fistulosus, tenuissime pubescens, tactu scabriusculus; superne ramosus. Folia
tenuia, scabriuscula, serrata: inferiora lyrata: superiora indivisa; basi attenuata,
integerrima, et amplexicaulia. Pedunculi terminales, elongati, stricti, divaricati,
pilosi. Flores erecti, parvi, pallide purpurei, hemisphaerici. Calyx communis
pilosus, foliolis lanceolatis, acuminatis; alternis minoribus : proprius externus spi-
nulosus; internus villosissimus. Receptaculum pilosum. Corollulce marginales
radiantes, laciniis angustatis; caeterae regulares; omnes quadrifidae, tubo piloso.
Stamina corolla paulo longiora. Antherce carneae. Stylus parum e tubo corollae
exsertus. Seminis integumentum elliptico-oblongum, compressum, retusum, fuscum,
pilosum, apice dentatum, dentibus duobus lateralibus maximis, erectis.
Fructu Knautice afiinis.
a. Calyx communis. b. Flosculus radii. c. Flosculus disci. d, D. Semen.

TABULA 105.
SCABIOSA SYRIACA.
Scabiosa corollulis quadrifidis aequalibus, calycibus imbricatis paleisque aristatis, foliis
lanceolatis serratis, receptaculo cylindraceo.
S. syriaca. Linn. Sp. Pl. 141. Syst. Veg. ed. 14. 144.
S. fruticans latifolia, floribus ad caeruleum inclinantibus. Tourn. Fnst. 464.
S. fruticans latifolia alba. Bauh.Pin.%69- Moris. Hist. v.3. 46. sect. 6. t. 14./. 14.
S. nona, sive aestivalis. Cius. Hist. v. 2. 4.
In arvis insulae Cypri. O .
Radix annua, fusiformis, parva. Caulis solitarius, erectus, hi- vel tripedalis, strictus,
foliosus, fistulosus, teres, sulcatus, undique setosus, setis deflexis; superne di-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list