Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 28
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0028
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.
radicalibus dilatatis, obovato-lyratis. Scabiosa maritima folia habet S. siculce similia,
at cum S. eburnea nostri convenit floribus radiantibus, non vero dentato-fimbi iatis,
neque eburneis, sed rubris, et margine integerrimis.
a. Flosculus radii, cum staminibus nondum explicatis, magnitudine naturali.
b. Flosculus disci, staminibus exsertis.

TABULA 107.
SCABIOSA PROLIFERA.
Scabiosa corollutis quinquefidis radiantibus, floribus subsessilibus, caule prolifero,
foliis indivisis.
S. prolifera. Linn. Sp. PL 144. Mant. 329.
S. stellata annua prolifera. Tourn. Inst. 465.
S. stellata humilis integrifolia prolifera. Herm. Parad. 223, cum icone.
In insulae Cypri arvis. 0„
Radix annua, subfusiformis, parva. Caulis pedalis, erectus, foliosus, teres, pilosus,
ramosissimus, dichotomus; ramis primordialibus plerumque quaternis. Folia
obovata, pilosa, venosa, basi angustata; inferiora subserrata ; floralia integerrima.
Flores e dichotomi& caulis, solitarii, subsessiles, albidi sive ochroleuci. Calyx
communis patens, pilosus, longitudine fere corollae, foliolis alternis minoribus:
proprius exterior plicatus, scariosus, crenatus, multiradiatus; interior e setis quinque,
tenuissimis, scabris. Corollulce omnes pilosae, quinquefidae et irregulares; radii
maximae, margine crenatae. Stamina ocbroleuca, pariim exserta. Stigma capitatum.
Receptaculum convexum, villosum. Seminis integumentum turbinatum, pilosissimum,
sulcatum, margine dilatato, membranaceo, extds scabro, calyceque interiori quin-
queradiato, coronatum.

a. Calyx communis,
c. Flosculus disci.

b. Flosculus radii.
d. Fructus cum corona.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list