Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 35
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0035
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

9

TABULA 108.
SCABIOSA ARGENTEA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus integerrimis longitudine calycis, foliis
pinnatifidis acutis pilosis.
S. argentea. Linn. Sp. Pl. 145. Syst. Veg. ed. 14. 145. Willden. Sp. PL v. 1. 555.
S. orientalis argentea, foliis inferioribus incisis. Tourn. Cor. 34.
Circa Corinthum et Elin ; etiam in maritimis prope Byzantium, et ad vias inter Smyrnam
et Bursam. 9/.
Radix perennis, fusiformis. Caules plures, pedales vel sesquipedales, erecto-patuli,
brachiato-ramosi, foliosi, teretes, pilosi. Folia omnia fere pinnatifida, laciniis
plerumque oppositis, linearibus, decurrentibus, acutis, indivisis, plus minus pilosis ;
infima subinde latiora; summa saepe indivisa. Pedunculi elongati, piloso-scabri;
primarii e dichotomii caulis; reliqui laterales aut terminales. Flores albi,
planiusculi, radiati. Calyx communis radii fere longitudine, patens, foliolis
suboctonis, acutis, indivisis, extis basi pilosis: proprius exterior scariosus,
plicatus, dentatus; interior quinque-aristatus, scaber, duplo vel triplo longior.
Corollulce radii majores, pilosae, quinquefidae, irregulares, lobis rotundatis,
integerrimis ; disci regulares, quinquefidae. Stamina exserta, antheris albis. Stigma
obtusum. Fructus parvus, capitatus. Receptaculum convexum, pilosum. Seminis
integumentum turbinatum, sulcatum, pilosum, margine brevi coronatum.
Habitus Scabiosce eburneae; sed flores minores, nivei, integerrimi nec fimbriati ; calyx
longitudine tantum flosculorum ; et folia lobis frequentiora et acuta. Scabiosam
argenteam satis distinguunt.
a. Flosculus radii. b. Fructus maturus cum corona.

TABULA 109.
SCABIOSA BRACHIATA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus crenatis, foliis subintegris, fructus corona
membranacei subtus pertusi.
Knautia palaestina. Linn. Mant. 197-
In arvis insulse Cypri. O .

vol. ii.

n
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list