Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 36
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0036
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
10

TETRANDRIA MONOGYNIA.

Radix annua, fusiformis, parva. Caulis pedalis, erectus, foliosus, teres, pilosus,
brachiatus. Folia utrinque pilosa; inferiora obovata, obtusiuscula, petiolata,
subcrenata, indivisa; superiora acutiora, quandoque basi pinnati fi da; summa
integra, angustata. Pedunculi terminales, elongati, teretes, piioso-scabri. Flores
dilute purpurei. Calyx communis flosculis parum longior, patens, foliolis sex vel
octo, lanceolatis, acutis, indivisis, integerrimis, pilosis, rigidulis : proprius exterior
margine scarioso, dentato, subtus pertuso ; interior triplo longior, pedicellatus,
decem-radiatus, radiis planis, pectinato-ciliatis. Corollulce omnes extus pilosae,
quinquefidae, irregulares; radii maximae, lobis obtusis, crenatis ; disci acutae.
Stamina alba. Stigma clavatum, obtusum. Receptaculum plani usculum, pilosum.
Seminis integumentum turbinatum, angulosum, sericeum, margine columellis decem,
poris interstinctis, elevato. Corona decem-radiata, plumosa.
Nescio qua ratione Linnaeus hanc plantam, una cum Knautiaplumosa, a Scabiosis male
omnino separavit.
a. Flosculus radii. b. Flosculus disci. c, c. Fructus cum duplici corona.

TABULA 110.
SCABIOSA SIBTHORPIANA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus integerrimis, foliis basi pinnatifidis, fructus
coronh membranacei subtus pertusa.
In insuli Cypro. O .
Praecedenti maxime affinis, adeo ut potius varietatem diceres. Differt vero caule ra-
mosiori, foliis fere omnibus basi pinnatifido-lyratis, floribus majoribus, et praecipue
flosculis radii integerrimis.
Botanicus nullus, praeter Sibthorp, hanc plantam adhuc observavit.

a. Flosculus radii;

b. disci.

c. Fructus cum duplici coronS.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list