Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 43
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0043
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
tetrandria monogynia.

11

TABULA 111.
SCABIOSA PLUMOSA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus acutis, foliis lyratis, fructiis corona obsoleti;
pappo plumoso.
S. cretica, capitulo pappos mentiente. Tourn. Cor. 34. Herb. Tourn.
Knautia plumosa. Linn. Mant. 197-
In Cretae rupibus copiose. O.
Habitus duarum praecedentium. Radix annua, fusiformis, ramosa. Caulis pedalis,
erectus, ramosissimus, foliosus, teres, tenue pubescens, multiflorus. Folia omnia
lyrato-pinnatifida, serrata, pubescentia, mollia, venosa; inferiora latiora. Pedunculi
elongati, molle pubescentes. Flores incarnato-rosei. Calyx communis radio parum
longior, undique pubescens, foliolis lanceolatis, acutis, indivisis, alternis minoribus :
proprius exterior sulcatus, apice quasi detruncatus; interior elongatus, e radiis
undecim vel duodecim plumosis, rubicundis. Corollulce omnes quinquefidae,
irregulares, acutae; radii parum majores, apicibus atro-sanguineis. Stamina coroM
breviora, lutescentia. Stigma obtusum. Semen ovatum, pilosum, calyce proprio
interiori, undecim- vel duodecim-radiato, plumoso, pedicellato, coronatum, et
integumento sulcato, scabro, apice truncato, denticulato, vestitum.
a. Flosculus radii. B. Idem germine orbatus, magnitudine auctus.
C. Fructus integer. cl, D. Semen, integumento avulso, cum corona plumosa.

TABULA 112.
SCABIOSA INVOLUCRATA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus acutis, foliis bipinnatifidis, fructus coroni
exigua, calyce communi pinnatifido.
S. papposa. Gcertn. t. 83. Linn. Sp. Pl. ed. 1. 101, excluso Tournefortii synonymo ;
nec Syst. Ceg. ed. 14. 146.
In Cretas et Cypri collibus, Junio dorens. O.
Radix annua, fusiformis, gracilis, albida. Caulis vix pedalis, erectus, ramosus, patens,
foliosus, teres, villosus. Folia undique villosa, bipmnatifida, laciniis linean-
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list