Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 44
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0044
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile

.~*4



m


imC-

12 TETRANDRIA MONOGYNIA.
cuneiformibus, decurrentibus, venosis. Pedunculi terminales, elongati, stricli,
teretes, villosi. Flores purpureo-incarnati. Calyx communis flosculis duplo
longior, patens, villosus, foliolis basin versus pinnatifidis, acutis : proprius exterior
sulcatus, apice detruncatus et crenulatus; interior duodecim-radiatus, plumosus.
Corollulce omnes quinquefldse, irregulares, acutae; radii parum majores, lobo
exteriori apice violaceo. Stamina corolla breviora, incarnata. Stigma obtusum.
Fructus fere praecedentis.
a, A. Flosculus radii magnitudine naturali et auct&.

TABULA 113.
SCABIOSA PTEROCEPHALA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus, caule procumbente fruticoso, foliis lyratis
incisis tomentosis, pappo plumoso.
S. pterocephala. Linn. Sp. Pl. 146.
In montis Parnassi rupibus. F>.
Padix lignosa, longissima, ramosissima, caespitosa. Caules brevissimi, suflruticosi,
procumbentes, simplices, foliosi, uniflori. Folia undique tomentoso-incana,
lyrata, incisa, uncialia vel sesquiuncialia, petiolis pilosis, basi connatis. Pedunculi
terminales, solitarii, erecti, teretes, villosi, sesquiuneiales, uniflori. Flores magni,
pallide purpurei, radiati. Calyx communis radio brevior, tomentosus, foliolis
oblongis, indivisis, alternis minoribus: proprius exterior brevis, sulcatus, pilosissimus,
apice dentatus; interior longissimus, duodecim-radiatus, plumosus, purpurascens.
Corollulce omnes quinquefidae, radiantes, obtusae; radii maximae, laciniis crenato-
repandis. Stamina coroM longiora, divaricata, caerulescentia. Stylus staminibus
parum brevior. Stigma obtusum. Receptaculum parvum, convexum, pilosum.
Semen calyce proprio exteriore, turbinato, corticatum; interiore plumoso, elongato,
sessili, coronatum.

a. Flosculus radii;

b. disci.

c. Fructus cum pappo.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list