Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis secundi - Fasciculus primus): Vol. II. — London, 1813

Page: 51
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-02-1/0051
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRANDRIA MONOGYNIA.

13

TABULA 114.
SCABIOSA CORONOPIFOLIA.
Scabiosa corollulis quinquefidis radiantibus dentatis, caule procumbente fruticoso, foliis
bipinnatifidis glabriusculis, pappo scabro.
In rupibus. T?.
Radix lignosa, ramosa. Caules fruticosi, breves, procumbentes, simplices, foliosi,
uniflori, glabriusculi. Folia approximata, patentia, vix biuncialia, lyrato-pinnatifida,
incisa, aut bipinnatifida, utrinque glabra, petiolis pilosis. Pedunculi terminales,
solitarii, erecti, uniflori, elongati, semipedales, apice praecipue tomentosi. Flores
magni, pallide purpurei, radiati. Calyx communis brevis, subpilosus, foliolis
obtusiusculis, exterioribus basi dilatatis : proprius exterior turbinatus, pilosus,
margine scariosus, plicatus, dentatus ; interior quinquesetosus, scaber. Corollulce
omnes quinquefidae, radiantes, dentatae; radii maximae. Stamina vix corolla
longiora, luteola. Stigma obtusum. Fructus calyce proprio exteriore, scarioso,
marginatus, pappo scabro coronatus-
Varietatem foliis pilosis e Sicilit misit Cei. Bivona Bernardi.

SHERARDIA.
Linn. Gen. Pl. 50. Juss. 196. Gcertn. t. 24.
Corolla monopetala, infundibuliformis, supera. Semina duo, nuda,
tridentata.

TABULA 115.
SHERARDIA MURALIS.
Shebardia caulibus diffusis, foliis quaternis binisve patentibus, verticillis bifloris,
pedunculis fructiferis reflexis.
S. muralis. Linn. Sp. Pl. 149- Willden. Sp. Pl. v. 1. 574.
Galium murale. Allion. Pedem, v. 1. 8. t. 77• 1-
G. minimum seminibus oblongis. Buxb. Cent. 2. 31. t. 30. f. 2.

VOL. II.

E
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list